Psalmi chapter 11

Book
Chapter
1
victori David in Domino speravi quomodo dicitis animae meae transvola in montem ut avis
2
quia ecce impii tetenderunt arcum posuerunt sagittam suam super nervum ut sagittent in abscondito rectos corde
3
quia leges dissipatae sunt iustus quid operatus est
4
Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo thronus eius oculi eius vident palpebrae eius probant filios hominum
5
Dominus iustum probat impium autem et diligentem iniquitatem odit anima eius
6
pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum
7
quoniam iustus Dominus iustitias dilexit rectum videbunt facies eorum