Psalmi chapter 88

Book
Chapter
1
canticum carminis filiorum Core victori per chorum ad praecinendum eruditionis Eman Ezraitae Domine Deus salutis meae per diem clamavi in nocte coram te
2
ingrediatur ante te oratio mea inclina aurem tuam ad laudationem meam
3
quia repleta est malis anima mea et vita mea ad infernum descendit
4
reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi homo invalidus
5
inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt
6
posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis
7
super me confirmatus est furor tuus et cunctis fluctibus tuis adflixisti me semper
8
longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis clausum et non prodeuntem
9
oculus meus infirmatus est ab adflictione invocavi te Domine tota die expandi ad te palmas meas
10
numquid mortuis facies mirabilia aut gigantes surgent et confitebuntur tibi semper
11
numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua et veritas tua in perditione
12
numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est
13
ego autem ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te
14
quare Domine abicis animam meam abscondis faciem tuam a me
15
pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et conturbatus sum
16
per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me
17
circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter
18
longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos abstulisti