Book
Chapter
1
dissolvetur terra cum omnibus habitatoribus suis ego adpendi columnas eius semper
2
dixi inique agentibus nolite inique agere et impiis nolite exaltare cornu
3
nolite exaltare in excelsum cornu vestrum loquentes in cervice veteri
4
quia nec ab oriente neque ab occidente neque a solitudine montium
5
sed Deus iudex hunc humiliabit et hunc exaltabit
6
quia calix in manu Domini est et vino meraco usque ad plenum mixtus et propinabit ex eo verumtamen feces eius epotabunt bibentes omnes impii terrae
7
ego autem adnuntiabo in sempiternum cantabo Deo Iacob
8
et omnia cornua impiorum confringam exaltabuntur cornua iusti
9
victori in psalmis canticum Asaph carminis cognoscetur in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius
10
et erit in Salem tabernaculum eius et habitatio eius in Sion