Psalmi chapter 61

Book
Chapter
1
de novissimo terrae ad te clamabo cum triste fuerit cor meum cum fortis elevabitur adversum me tu eris ductor meus
2
fuisti spes mea turris munitissima a facie inimici
3
habitabo in tabernaculo tuo iugiter sperabo in protectione alarum tuarum semper
4
tu enim Deus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum
5
dies super dies regis adicies annos eius donec est generatio et generatio
6
sedebit semper ante faciem Dei misericordia et veritas servabunt eum
7
sic canam nomini tuo iugiter reddens vota mea per singulos dies
8
victori per Idithun canticum David attamen apud Deum silebit anima mea ex eo salus mea