MARTYROLOGIUM ROMANUM

29 Augusti   

Quarto Kalendas Septembris. Luna ...     xxvj. C

Decollatio sancti Joannis Baptistae, quem Herodes circa festum Paschae decollari praecepit. Ipsius tamen memoria solemniter hac die colitur, qua venerandum ejus caput secundo inventum fuit; quod, postea Romam translatum, in Ecclesia sancti Silvestri, ad Campum Martium, summa populi devotione asservatur.

Romae, in monte Aventino, natalis sanctae Sabinae Martyris, quae sub Hadriano Imperatore, gladio percussa, martyrii palmam adepta est.

Veliniani, in confinibus Apuliae, passio sanctorum Vitalis, Satoris et Repositi; qui, sanctorum Bonifatii et Theclae filii, a Valeriano Judice, sub Maximiano Imperatore, capitalem sententiam pertulerunt. Eorum tamen ac ceterorum ex duodecim fratribus memoria Kalendis Septembris recolitur.

Romae sanctae Candidae, Virginis et Martyris; cujus corpus beatus Paschalis Primus Papa in Ecclesiam sanctae Praxedis transtulit.

Constantinopoli sanctorum Martyrum Hypatii, Asiani Episcopi, et Andreae Presbyteri; qui ambo, ob cultum sanctarum Imaginum, sub Leone Isaurico, barba pice illita atque incensa, et cute capitis extracta, jugulati sunt.

Antiochiae natalis sanctorum Martyrum Nicaeae et Pauli.

Metis, in Gallia, sancti Adelphi, Episcopi et Confessoris.

Lutetiae Parisiorum depositio sancti Mederici Presbyteri.

Perusiae sancti Euthymii Romani, qui, cum uxore et Crescentio filio persecutionem Diocletiani fugiens, ad eam urbem secessit, et ibi postmodum quievit in Domino.

In Anglia sancti Sebbi Regis.

Apud Sirmium natalis sanctae Basillae Virginis.

In pago Tricassino sanctae Sabinae Virginis, virtutibus et miraculis gloriosae.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.