MARTYROLOGIUM ROMANUM
27 Augusti
Sexto Kalendas Septembris. Luna ... xxviij. A
Sancti Josephi Calasanctii, Presbyteri et Confessoris, qui Ordinis Clericorum Regularium Pauperum Matris Dei Scholarum Piarum exstitit Fundator, atque octavo Kalendas Septembris obdormivit in Domino.
Potentiae, in Lucania, passio sanctorum Arontii, Honorati, Fortunati et Sabiniani; qui, sanctorum Bonifatii et Theclae filii, a Valeriano Judice, sub Maximiano Imperatore, jussi sunt capitalem subire sententiam. Eorum tamen ac reliquorum ex duodecim fratribus festum Kalendis Septembris celebratur.
Bergomi sancti Narni, qui, a beato Barnaba baptizatus, primus ab ipso ejusdem civitatis Episcopus ordinatus est.
Capuae natalis sancti Rufi, Episcopi et Martyris; qui, cum esset patriciae dignitatis, a beato Apollinare, sancti Petri discipulo, cum universa familia baptizatus est.
Ibidem sanctorum Martyrum Rufi et Carpophori, qui sub Diocletiano et Maximiano passi sunt.
Tomis, in Ponto, sanctorum Martyrum Marcellini Tribuni, et uxoris Manneae, ac filiorum Joannis, Serapionis et Petri.
Apud Leontinos, in Sicilia, sanctae Euthaliae Virginis, quae, cum esset Christiana, ad caelestem Sponsum, a fratre suo Sermiliano caesa gladio, migravit.
Eodem die passio sanctae Anthusae junioris, quae ob Christi fidem, in puteum mersa, martyrium sumpsit.
Arelate, in Gallia, sancti Caesarii Episcopi, mirae sanctitatis et pietatis viri.
Augustoduni sancti Syagrii, Episcopi et Confessoris.
Papiae sancti Joannis Episcopi.
Ilerdae, in Hispania Tarraconensi, sancti Licerii Episcopi.
In Thebaide sancti Poemenis Anachoretae.
Apud Septempedanos, in Piceno, sanctae Margaritae Viduae.
Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.