MARTYROLOGIUM ROMANUM

9 Augusti   

Quinto Idus Augusti. Luna ...     vij. D

Vigilia sancti Laurentii Martyris.

Sancti Joannis Baptistae-Mariae Vianney, Presbyteri et Confessoris, caelestis omnium parochorum Patroni; cujus dies natalis pridie Nonas mensis hujus recensetur.

Romae sancti Romani, militis et Martyris; qui, confessione beati Laurentii compunctus, petiit ab eo baptizari, et, mox exhibitus ac fustibus caesus, ad ultimum decollatus est.

In Tuscia natalis sanctorum Martyrum Secundiani, Marcelliani et Veriani; qui, tempore Decii, a Promoto Consulari primum caesi sunt, deinde in equuleo suspensi, et abrasi ungulis, atque igne lateribus apposito assati, ac tandem triumphalem martyrii palmam, capite caesi, meruerunt.

Veronae sanctorum Martyrum Firmi et Rustici, qui, tempore Maximiani Imperatoris, sub Anolino Judice, cum sacrificare idolis renuerent et constanter in Christi fide persisterent, ambo jussi sunt, post alia superata supplicia, fustibus caedi et capite amputari.

In Africa commemoratio plurimorum sanctorum Martyrum, qui, in persecutione Valeriani, hortante eos ad constantiam sancto Numidico, in ignem conjecti, martyrii palmam adepti sunt. Ipse autem Numidicus, licet cum aliis in rogum injectus et lapidibus obrutus fuisset, a filia tamen, effossus et semivivus repertus, curatus est; ac postea, ob ejus virtutem, in Ecclesiae Carthaginensis Presbyterum a beato Cypriano meruit cooptari.

Constantinopoli sanctorum Martyrum Juliani, Marciani et aliorum octo; qui, ob Salvatoris imaginem, quam in porta aenea constituerant, omnes, impii Leonis Imperatoris jussu, post multa tormenta, gladio necati sunt.

Catalauni, in Gallia, sancti Domitiani, Episcopi et Confessoris.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.