MARTYROLOGIUM ROMANUM

5 Julii     

Tertio Nonas Julii. Luna ...  vij. G

Cremonae, in Insubria, sancti Antonii-Mariae Zaccaria Confessoris, qui Clericorum Regularium sancti Pauli et Angelicarum Virginum fuit Institutor; atque, virtutibus omnibus et mirdculis insignis, a Leone Papa Decimo tertio inter Sanctos adscriptus est. Ejus corpus Mediolani, in Ecclesia sancti Barnabae, colitur.

Romae sanctae Zoae Martyris, uxoris beati Nicostrati Martyris, quae, sub Diocletiano Imperatore, dum ad confessionem beati Petri Apostoli oraret, a persecutoribus est arctata et in custodiam obscurissimam trusa; deinde, collo et capillis in arbore, adhibito subter horribili fumo, suspensa est, et ita, in confessione Domini, emisit spiritum.

Hierosolymis sancti Athanasii Diaconi, qui, pro sancta Synodo Chalcedonensi, ab haereticis comprehensus et omnium cruciatuum expertus genera, ferro tandem necatus est.

In Syria natalis sancti Domitii Martyris, qui virtutibus suis multa incolis praestat beneficia.

In Sicilia sanctorum Martyrum Agathonis et Triphinae.

Tomis, in Scythia, sanctorum Martyrum Marini, Theodoti et Sedophae.

Cyrene, in Libya, sanctae Cyrillae Martyris, quae, in persecutione Diocletiani, ardentes carbones cum thure super manum positos diu tenuit, ne, prunas excutiendo, thus obtulisse videretur; deinde, saevissime laniata, proprio decorata sanguine migravit ad Sponsum.

Treviris sancti Numeriani, Episcopi et Confessoris.

Apud Septempedanos, in Piceno, sanctae Philomenae Virginis.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.