MARTYROLOGIUM ROMANUM

12 Junii     

Pridie Idus Junii. Luna ...     xiij. G

Sancti Joannis a sancto Facundo, ex Eremitarum sancti Augustini Ordine, Confessoris, qui migravit in caelum pridie hujus diei.

Romae, via Aurelia, natalis sanctorum Martyrum Basilidis, Cyrini, Naboris et Nazarii militum, qui, in persecutione Diocletiani et Maximiani, sub Aurelio Praefecto, ob Christiani nominis confessionem, detrusi in carcerem et scorpionibus lacerati, tandem capite truncati sunt.

Nicaeae, in Bithynia, sanctae Antoninae Martyris, quae, in eadem persecutione, a Priscilliano Prseside jussa est fustibus caedi, suspendi in equuleo, lateribus laniari et flammis incendi, ac demum gladio necari.

Romae, in Basilica Vaticana, sancti Leonis Papae Tertii, cui erutos ab impiis oculos et praecisam linguam Deus mirabiliter restituit.

In Thracia sancti Olympii Episcopi, qui, ab Arianis sede pulsus, Confessor occubuit.

In Cilicia sancti Amphionis Episcopi, qui, tempore Galerii Maximiani, Confessor fuit egregius.

In Aegypto sancti Onuphrii Anachoretae, qui in vasta eremo sexaginta annis vitam religiose peregit, et, magnis virtutibus ac meritis clarus, migravit in caelum. Ipsius vero insignia gesta Paphnutius Abbas conscripsit.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.