MARTYROLOGIUM ROMANUM
10 Junii
Quarto Idus Junii. Luna ... vij. E
Sanctae Margaritae Viduae, Scotorum Reginae, quae sextodecimo Kalendas Decembris obdormivit in Domino.
Romae, via Salaria, passio beati Getulii, clarissimi et doctissimi viri, ac susceptorum e sancta uxore Symphorosa beatorum septem fratrum Martyrum patris, ejusque Sociorum Caerealis, Amantii et Primitivi. Hi omnes, Hadriani Imperatoris jussu, a Licinio Consulari tenti, primum caesi sunt, deinde in carcerem trusi; postremum, incendio traditi, sed nullo modo ab igne laesi, martyrium suum, fustibus illiso capite, compleverunt. Ipsorum autem corpora Symphorosa, beati Getulii uxor, collegit, et in arenario praedii sui honorifice sepelivit.
Item Romae, via Aurelia, natalis sanctorum Basilidis, Tripodis, Mandalis et aliorum viginti Martyrum, sub Imperatore Aureliano et Urbis Praefecto Platone.
Neapoli, in Campania, sancti Maximi, Episcopi et Martyris; qui, ob strenuam Nicaenae fidei confessionem, a Constantio Imperatore in exsilium pulsus, ibidem, aerumnis confectus, decessit.
Prusae, in Bithynia, sancti Timothei, Episcopi et Martyris, qui, sub Juliano Apostata, cum Christum ejurare noluisset, idcirco, ipsius Imperatoris jussu, capite abscissus est.
Coloniae Agrippinae sancti Maurini, Abbatis et Martyris.
Nicomediae sancti Zachariae Martyris.
In Hispania sanctorum Martyrum Crispuli et Restituti.
In Africa sanctorum Martyrum Aresii, Rogati et aliorum quindecim.
Petrae, in Arabia, sancti Asterii Episcopi, qui, ob fidem catholicam, ab Arianis multa passus et ab Imperatore Constantio in Africam relegatus est, ac tandem, in Ecclesiam suam restitutus, Confessor gloriosus occubuit.
Antisiodori sancti Censurii Episcopi.
Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.