MARTYROLOGIUM ROMANUM
9 Junii
Quinto Idus Junii. Luna ... vij. D
Nomenti, in Sabinis, natalis sanctorum Martyrum Primi et Feliciani fratrum, sub Diocletiano et Maximiano Imperatoribus. Hi gloriosi Martyres, cum longaevam in Domino vitam duxissent, et nunc simul paria, nunc singillatim diversa et exquisita pertulissent tormenta, ambo tandem felicis pugnae cursum, a Nomentano Praeside Promoto animadversi gladio, consummaverunt. Ipsorum autem Martyrum corpora, postea Romam translata, in Ecclesia sancti Stephani Protomartyris, in monte Caelio, honorifice collocata sunt.
Agenni, in Gallia, passio sancti Vincentii, Levitae et Martyris, qui, ob Christi fidem, verberibus dirissime caesus et gladio decollatus est.
Apud Antiochiam sanctae Pelagiae, Virginis et Martyris, quam sancti Ambrosius et Joannes Chrysostomus magnis efferunt laudibus.
Syracusis, in Sicilia, sancti Maximiani Episcopi, cujus sanctus Gregorius Papa saepius meminit.
Andriae, in Apulia, sancti Richardi, qui fuit primus ejusdem civitatis Episcopus, et miraculis claruit.
In Iona, Scotiae insula, sancti Columbae, Presbyteri et Abbatis.
Edessae, in Syria, sancti Juliani Monachi, cujus praeclara gesta sanctus Ephraem Diaconus scripsit.
Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.