MARTYROLOGIUM ROMANUM

8 Junii     

Sexto Idus Junii. Luna ...     vij. C

Aquis, in Gallia, sancti Maximini, qui exstitit primus ejusdem civitatis Episcopus, ac Domini discipulus fuisse traditur. Eodem die sanctae Calliopae Martyris, quae, ob Christi fidem, abscissis mammis atque adustis carnibus, super testulas volutata, demum, truncata capite, martyrii palmam accepit.

Eboraci, in Anglia, sancti Willhelmi, Episcopi et Confessoris, qui, inter cetera ad ejus sepulcrum patrata miracula, tres mortuos suscitavit, atque ab Honorio Papa Tertio in Sanctorum canonem relatus est.

Apud Suessiones, in Galliis, natalis sancti Medardi, Episcopi Noviomensis; cujus vita et mors pretiosa gloriosis miraculis commendatur.

Rotomagi sancti Gildardi Episcopi, qui fuit frater ejusdem sancti Medardi. Ambo autem fratres, eodem die nati eodemque die Episcopi consecrati, uno quoque die de hac vita subtracti, simul in caelum migrarunt.

Apud Senonas sancti Heraclii Episcopi.

Metis, in Gallia, sancti Clodulpbi Episcopi.

In Piceno sancti Severini, Septempedani Episcopi.

In Sardinia sancti Sallustiani Confessoris.

Camerini sancti Victorini Confessoris, qui fuit praedicti sancti Severini, Septempedani Episcopi, germanus frater.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.