MARTYROLOGIUM ROMANUM

7 Junii     

Septimo Idus Junii. Luna ...     vij. B

Constantinopoli natalis sancti Pauli, ejusdem civitatis Episcopi, qui saepe ab Arianis ob fidem catholicam pulsus, et a sancto Julio Primo, Romano Pontifice, restitutus est; ac demum, ab Ariano Imperatore Constantio relegatus ad Cucusum, Cappadociae oppidulum, ibidem, Arianorum insidiis crudeliter strangulatus, ad caelestia regna migravit. Ipsius autem corpus, Theodosio Imperatore, Constantinopolim summo honore translatum fuit.

Cordubae, in Hispania, sanctorum Monachorum et Martyrum Petri Presbyteri, Wallabonsi Diaconi, Sabiniani, Wistremundi, Habentii et Jeremiae, qui pro Christo, in persecutione Arabica, sunt jugulati.

Hermopoli, in Agypto, sancti Lycarionis Martyris, qui laniatus, virgis ferreis ignitis caesus, aliaque saevissima passus est, ac demum, gladio percussus, martyrium consummavit.

Placentiae sancti Antonii Mariae Gianelli, Bobiensis Episcopi, Fundatoris Congregationis Filiarum Mariae sanctissimae ab Horto nuncupatarum, quem Pius Papa Duodecimus inter sanctos Caelites adnumeravit.

In Anglia sancti Roberti Abbatis, ex Ordine Cisterciensi.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.