MARTYROLOGIUM ROMANUM

19 Aprilis

Tertiodecimo Kalendas Maji. Luna ...     vj. G

Corinthi natalis sancti Timonis, qui fuit unus de septem primis Diaconis. Hic primo apud Beroeam Doctor resedit, ac deinde, verbum Domini disseminans, venit Corinthum; ibique, a Judaeis et Graecis (ut traditur) injectus flammis, sed nihil laesus, demum, cruci affixus, martyrium suum implevit.

Cantuariae, in Anglia, sancti Elphegi, Episcopi et Martyris.

Melitinae, in Armenia, sanctorum Martyrum Hermogenis, Caji, Expediti, Aristonici, Rufi et Galatae, qui omnes una die sunt coronati.

Caucoliberi, in Hispania Tarraconensi, passio sancti Vincentii Martyris.

Eodem die sanctorum Martyrum Socratis et Dionysii, qui lanceis confossi sunt.

Hierosolymis sancti Paphnutii Martyris.

Romae sancti Leonis Papae Noni, virtutum et miraculorum laude insignis.

Antiochiae Pisidiae sancti Georgii Episcopi, qui, ob sanctarum Imaginum cultum, exsul occubuit.

In coenobio Laubiensi, in Belgio, sancti Ursmari Episcopi.

Florentiae sancti Crescentii Confessoris, qui fuit discipulus beati Zenobii Episcopi.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.