MARTYROLOGIUM ROMANUM

2 Decembris

Quarto Nonas Decembris. Luna ...     xxj. B

Apud Forum Cornelii, in Aemilia, natalis sancti Petri, Episcopi Ravennatis, Confessoris et Ecclesiae Doctoris, cognomento Chrysologi, doctrina et sanctitate celebris. Ipsius tamen festum pridie Nonas hujus mensis recolitur.

In Sanciano, Sinarum insula, item natalis sancti Francisci Xaverii, Sacerdotis e Societate Jesu et Confessoris, Indiarum Apostoli, gentium conversione, donis et miraculis clari; qui plenus meritis et laboribus obdormivit in Domino. Ipsum beatum virum Pius Decimus, Pontifex Maximus, caelestem sodalitati et operi Propagandae Fidei Protectorem elegit atque constituit; Pius vero Papa Undecimus peculiarem omnibus Missionibus Patronum dedit et confirmavit. Ejus autem festivitas, jussu Alexandri Papae Septimi, sequenti die celebratur.

Romae sanctorum Martyrum Eusebii Presbyteri, Marcelli Diaconi, Hippolyti, Maximi, Adriae, Paulinae, Neonis, Mariae, Martanae et Aureliae; qui omnes in persecutione Valeriani, sub Secundiano Judice, martyrium compleverunt.

Item Romae sancti Pontiani Martyris, cum aliis quatuor (4).

In Africa natalis sanctorum Martyrum Severi, Securi, Januarii et Victorini; qui ibidem martyrio coronati sunt.

Aquilejae sancti Chromatii, Episcopi et Confessoris.

Veronae sancti Lupi, Episcopi et Confessoris.

Edessae, in Syria, sancti Nonni Episcopi, cujus precibus Pelagia poenitens ad Christum conversa est.

Troade, in Phrygia, sancti Silvani Episcopi, miraculis clari.

Brixiae sancti Evasii Episcopi.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.