MARTYROLOGIUM ROMANUM

30 Novembris

Pridie Kalendas Decembris. Luna ...     xxv. D

Apud Patras, in Achaja, natalis sancti Andreae Apostoli, qui in Thracia et Scythia sacrum Christi Evangelium praedicavit. Is, ab Aegea Proconsule comprehensus, primum in carcere clausus est, deinde gravissime caesus, ad ultimum suspensus in cruce, in ea populum docens biduo supervixit; et, rogato Domino ne eum sineret de cruce deponi, circumdatus est magno splendore de caelo, et, abscedente postmodum lumine, emisit spiritum.

Romae passio sanctorum Castuli et Euprepitis.

Constantinopoli sanctae Maurae, Virginis et Martyris.

Item sanctae Justinae, Virginis et Martyris.

Romae sancti Constantii Confessoris, qui, fortiter Pelagianis resistens, ab eorum factione pertulit multa, quae illum sanctis Confessoribus sociarunt.

Apud Santonas, in Gallia, sancti Trojani Episcopi, magnae sanctitatis viri, qui, sepultus in terris, se in caelis vivere multis virtutibus manifestat.

In Palaestina beati Zosimi Confessoris, qui, sub Justino Imperatore, sanctitate et miraculis fuit insignis.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.