MARTYROLOGIUM ROMANUM

2 Novembris

Quarto Nonas Novembris. Luna ...     xxj. B

Commemoratio omnium Fidelium Defunctorum.

Si dies secunda Novembris incidat in Dominicam, praedicta verba leguntur primo loco, die sequenti.

Poetovione, in Pannonia superiore, natalis sancti Victorini, ejusdem civitatis Episcopi, qui, post multa edita scripta (ut sanctus Hieronymus testatur), in persecutione Diocletiani, martyrio coronatus est.

Tergeste passio beati Justi, qui in eadem persecutione, sub Manatio Praeside, martyrium consummavit.

Sebaste, in Armenia, sanctorum Carterii, Styriaci, Tobiae, Eudoxii, Agapii et Sociorum Martyrum, sub Licinio Imperatore.

In Perside sanctorum Martyrum Acindyni, Pegasii, Aphthonii, Elpidiphori et Anempodisti, cum plurimis Sociis.

In Africa natalis sanctorum Martyrum Publii, Victoris, Hermetis et Papiae.

Tarsi, in Cilicia, sanctae Eustochii, Virginis et Martyris; quae, sub Juliano Apostata, post dira tormenta, in oratione reddidit spiritum.

Laodiceae, in Syria, sancti Theodoti Episcopi, qui non solum verbis, sed rebus quoque et virtutibus fuit ornatus.

Viennae, in Gallia, sancti Georgii Episcopi.

In monasterio Agaunensi, in Gallia, sancti Ambrosii Abbatis.

Cyri, in Syria, sancti Marciani Confessoris.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.

In ipsa die Commemorationis omnium Fidelium Defunctorum, antequam legantur Nonae:

Hac die Commemoratio omnium Fidelium Defunctorum; in qua communis pia Mater Ecclesia, postquam universos filios suos jam in caelo laetantes congruis studuit celebrare praeconiis, mox et omnes adhuc in Purgatorio gementes validis apud Dominum et Sponsum Christum satagit suffragiis adjuvare, ut quam citius valeant ad societatem supernorum civium pervenire.