MARTYROLOGIUM ROMANUM
31 Octobris
Pridie Kalendas Novembris. Luna ... xxiv. E
Vigilia omnium Sanctorum.
Romae sanctorum Ampliati, Urbani et Narcissi, quorum meminit sanctus Paulus ad Romanos scribens, qui, ob Evangelium Christi, a Judaeis et Gentilibus caesi sunt.
Constantinopoli sancti Stachis Episcopi, qui a beato Andrea Apostolo primus ejusdem civitatis Episcopus ordinatus est.
Apud Augustam Veromanduorum, in Gallia, sancti Quinctini, civis Romani et ex ordine Senatorio viri, qui sub Maximiano Imperatore martyrium passus est; cujus corpus post annos quinquaginta quinque, revelante Angelo, inventum est incorruptum.
Mediolani sancti Antonini, Episcopi et Confessoris.
Ratisbonse, in Bavaria, sancti Wolfgangi Episcopi.
Palmae, in Majorica insula, sancti Alfonsi Rodriguez, Coadjutoris temporalis formati e Societate Jesu et Confessoris, humilitate ac jugi mortificationis studio insignis; quem Leo Decimus tertius, Pontifex Maximus, Sanctorum fastis adscripsit.
Romae Translatio beati Nemesii Diaconi, et filiae Lucillae Virginis, qui octavo Kalendas Septembris decollati sunt.
Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.

