MARTYROLOGIUM ROMANUM

30 Octobris

Tertio Kalendas Novembris. Luna ...     xxv. D

In Sardinia natalis sancti Pontiani, Papae et Martyris, qui, ab Alexandro Imperatore, una cum Hippolyto Presbytero, in eam insulam deportatus, ibidem, mactatus fustibus, martyrium consunnnavit. Ejus corpus a beato Fabiano Papa Romam delatum est, atque in coemeterio Callisti sepultum. Ipsius tamen festum recolitur tertiodecimo Kalendas Decembris.

Aegeae, in Cilicia, passio sanctorum Zenobii Episcopi, et Zenobiae sororis, sub Diocletiano Imperatore et Lysia Praeside.

Altini, in Venetorum finibus, sancti Theonesti, Episcopi et Martyris, qui ab Arianis occisus est.

In Africa natalis sanctorum Martyrum ducentorum viginti (220).

Tingi, in Mauritania, passio sancti Marcelli Centurionis, qui, sanctorum Claudii ac Luperci et Victorii Martyrum pater, capitis abscissione martyrium complevit sub Agricolao, agente vices Praefecti praetorio.

Alexandriae sanctorum tredecim (13) Martyrum, qui, cum sanctis Juliano, Euno et Macario, passi sunt sub Decio Imperatore.

Carali, in Sardinia, sancti Saturnini Martyris, qui, in persecutione Diocletiani, sub Barbaro Praeside, capite truncatus est.

Apameae, in Phrygia, sancti Maximi Martyris, sub eodem Diocletiano.

Legione, in Hispania, sanctorum Martyrum Claudii, Luperci et Victorii, filiorum sancti Marcelli Centurionis; qui, in persecutione Diocletiani et Maximiani, sub Diogeniano Praeside, jussi sunt decollari.

Lutetiae Parisiorum sancti Lucani Martyris.

Alexandriae sanctae Eutropiae Martyris, quae, Martyres visitans, apprehensa est, et, cum illis saevissime cruciata, reddidit spiritum.

Antiochiae sancti Serapionis Episcopi, eruditione clarissimi.

Capuae sancti Germani, Episcopi et Confessoris, magnae sanctitatis viri; cujus animam, in hora obitus ejus, ab Angelis in caelum deferri sanctus Benedictus aspexit.

Potentiae, in Lucania, sancti Gerardi Episcopi.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.