MARTYROLOGIUM ROMANUM
11 Octobris
Quinto Idus Octobris. Luna ... xiv. F
Festum Maternitatis beatae Mariae Virginis.
Tarsi, in Cilicia, sanctarum mulierum Zenaidis et Philonillae sororum, quae beati Pauli Apostoli consanguineae et in fide fuerunt discipulae.
In pago Vilcassino, in Gallia, passio sanctorum Martyrum Nicasii, qui erat Rotomagensis Episcopus, Quirini Presbyteri, Scubiculi Diaconi, et Pientiae Virginis, sub Praeside Fescennino.
Vesontione, in Galliis, sancti Germani, Episcopi et Martyris.
Item passio sanctorum Anastasii Presbyteri, Placidi, Genesii et Sociorum.
Tarsi, in Cilicia, natalis sanctorum Martyrum Tharaci, Probi et Andronici; qui, in persecutione Diocletiani, longo tempore carceris squalore afflicti, et tertio diversis tormentis et suppliciis examinati, tandem, in confessione Christi, abscissis cervicibus, triumphum gloriae sunt adepti.
In Thebaide sancti Sarmatae, qui fuit discipulus beati Antonii Abbatis, et a Saracenis pro Christo necatus est.
Ucetiae, in Gallia Narbonensi, sancti Firmini, Episcopi et Confessoris.
Calotii, in dioecesi Astensi, olim Papiensi, sancti Alexandri Sauli, e Clericorum Regularium sancti Pauli Congregatione, Episcopi et Confessoris; quem, genere, virtutibus, doctrina et miraculis clarum, Pius Decimus, Pontifex Maximus, Sanctorum fastis adscripsit.
In monasterio Achadh-boensi, in Hibernia, sancti Canici, Presbyteri et Abbatis.
Lyrae, in Belgio, depositio sancti Gummari Confessoris.
Apud Rhedones, in Gallia, sancti Aemiliani Confessoris.
Veronae sanctae Placidiae Virginis.
Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.