MARTYROLOGIUM ROMANUM

30 Septembris

Pridie Kalendas Octobris. Luna ...     xxv. D

In Bethlehem Judae depositio sancti Hieronymi Presbyteri, Confessoris et Ecclesiae Doctoris, qui, omnium studia litterarum adeptus ac probatorum Monachorum imitator factus, multa haeresum monstra gladio suae doctrinae confodit; demum, cum ad decrepitam usque vixisset aetatem, in pace quievit, sepultusque est ad Praesepe Domini. Ejus corpus, postea Romam delatum, in Basilica sanctae Mariae Majoris conditum fuit.

Romae natalis sancti Francisci Borgiae, Sacerdotis et Confessoris; qui Praepositus Generalis fuit Societatis Jesu, ac vitae asperitate, orationis dono, abdicatis saeculi et recusatis Ecclesiae dignitatibus, vir memorabilis exstitit. Ipsius autem festum sexto Idus Octobris celebratur.

Lex6vii, in Gallia, item natalis sanctae Teresiae a Jesu Infante, ex Ordine Carmelitarum Excalceatorum; quam, vitae innocentia et simplicitate clarissimam, Pius Undecimus, Pontifex Maximus, sanctarum Virginum albo adscripsit, peculiarem omnium Missionum Patronam declaravit, ejusque festum quinto Nonas Octobris recolendum esse decrevit.

Roma sancti Leopardi Martyris, qui ex Juliani Apostatae domesticis fuit; cui caput amputatum est, et corpus ejus Aquisgranum postea translatum.

Solodori, in Gallia, passio sanctorum Martyrum Victoris et Ursi, ex gloriosa legione Thebaeorum, qui, sub Maximiano Imperatore, primum diris suppliciis cruciati, sed, caelesti super eos lumine coruscante, ruentibus in terram ministris, erepti; deinde in ignem missi, sed in nullo penitus laesi; novissime gladio consummati sunt.

Placentiae sancti Antonini Martyris, ex eadem legione.

Eodem die sancti Gregorii, Episcopi magnae Armeniae, qui, sub Diocletiano, multa passus est; ac tandem, Constantini Magni Imperatoris tempore, in pace quievit.

Cantuariae, in Anglia, sancti Honorii, Episcopi et Confessoris.

Romae sanctae Sophiae Viduae, matris sanctarum Virginum et Martyrum Fidei, Spei et Caritatis.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.