MARTYROLOGIUM ROMANUM
27 Septembris
Quinto Kalendas Octobris. Luna ... xxviij. A
Aegeae natalis sanctorum Martyrum Cosmae et Damiani fratrum, qui, in persecutione Diocletiani, post multa tormenta, vincula et carceres, post mare et ignes, cruces, lapidationem et sagittas divinitus superatas, capite plectuntur; cum quibus etiam referuntur passi tres eorum fratres germani, id est Anthimus, Leontius et Euprepius.
Lutetiae Parisiorum item natalis sancti Vincentii a Paulo, Presbyteri et Confessoris, Congregationis Presbyterorum Missionis et Puellarum Caritatis Fundatoris, viri apostolici et pauperum patris; quem Leo Decimus tertius, Pontifex Maximus, omnium Societatum caritatis, in toto catholico Orbe exsistentium et ab eodem Sancto quomodolibet promanantium, caelestem Patronum apud Deum constituit. Ipsius tamen festivitas quartodecimo Kalendas Augusti celebratur.
Bybli, in Phoenicia, sancti Marci Episcopi, qui et Joannes a beato Luca nominatur, atque filius exstitit illius beatae Mariae, cujus memoria tertio Kalendas Julii recensetur.
Mediolani sancti Caji Episcopi, qui fuit discipulus beati Barnabae Apostoli; et, multa in Neronis persecutione passus, quievit in pace.
Romae sanctae Epicharidis, mulieris Senatoriae, quae, in eadem Diocletiani persecutione, plumbatis caesa est atque gladio percussa.
Tuderti, in Umbria, sanctorum Martyrum Fidentii et Terentii, sub eodem Diocletiano.
Cordubae, in Hispania, sanctorum Martyrum Adulphi et Joannis fratrum, qui, in persecutione Arabica, pro Christo coronati sunt; eorumque animata exemplo beata Virgo Aurea, ipsorum soror, ad fidem reducta, et ipsa postmodum martyrium fortiter subiit quartodecimo Kalendas Augusti.
Seduni, in Gallia, sancti Florentini Martyris, qui, una cum beato Hilario, post abscissionem linguae, jussus est gladio feriri.
Ravennae sancti Aderiti, Episcopi et Confessoris.
Lutetiae Parisiorum sancti Elzearii Comitis.
In Hannonia sanctae Hiltrudis Virginis.
Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.