MARTYROLOGIUM ROMANUM

25 Septembris

Septimo Kalendas Octobris. Luna ...     *. F

Apud castellum Emmaus natalis beati Cleophae, qui fuit Christi discipulus, quem et in eadem domo in qua mensam Domino paraverat, pro confessione illius a Judaeis occisum tradunt, et gloriosa memoria sepultum.

Ambiani, in Gallia, beati Firmini Episcopi, qui, in persecutione Diocletiani, sub Rictiovaro Praeside, post varia tormenta, capitis decollatione martyrium sumpsit.

Eodem die, via Claudia, sancti Herculani, militis et Martyris; qui, sub Antonino Imperatore, miraculis in passione beati Alexandri Episcopi ad Christum conversus, atque ob fidei confessionem, post multa tormenta, gladio caesus est.

Damasci sanctorum Martyrum Pauli, et Tattae conjugis, ac Sabiniani, Maximi, Rufi et Eugenii filiorum; qui, Christianae religionis accusati, verberibus aliisque suppliciis torti sunt, et in cruciatibus animas Deo reddiderunt.

In Asia passio sanctorum Bardomiani, Eucarpi et aliorum viginti sex Martyrum.

Lugduni, in Gallia, depositio sancti Lupi, qui ex Anachoreta factus est Episcopus.

Antisiodori sancti Anacharii, Episcopi et Confessoris.

Blesis, in Gallia, sancti Solemnii, Episcopi Carnutensis, miraculis clari.

Eodem die sancti Principii, qui fuit Episcopus Suessionensis et frater beati Remigii Episcopi.

Anagniae sanctarum Virginum Aureliae et Neomisiae.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.