MARTYROLOGIUM ROMANUM

14 Septembris

Decimo octavo Kalendas Octobris. Luna ...     xj. B

Exaltatio sanctae Crucis, quando Heraclius Imperator, Chosroa Rege devicto, eam de Perside Hierosolymam reportavit.

Romae, via Appia, beati Cornelii, Papae et Martyris; qui, in persecutione Decii, post exsilii relegationem, jussus est plumbatis caedi, et sic, cum aliis viginti et uno promiscui sexus, decollari. Sed et Caerealis miles cum Sallustia uxore, quos idem Cornelius in fide instruxerat, eodem die sunt capite plexi.

In Africa passio sancti Cypriani, Episcopi Carthaginensis, sanctitate et doctrina clarissimi; qui, sub Valeriano et Gallieno Principibus, post durum exsilium, capitis detruncatione martyrium consummavit, sexto milliario a Carthagine, juxta mare. Eorumdem vero sanctorum Cornelii et Cypriani memoria sextodecimo Kalendas Octobris festive celebratur.

Apud Comanam, in Ponto, natalis sancti Joannis, Episcopi Constantinopolitani, Confessoris et Ecclesiae Doctoris, propter aureum eloquentiae flumen cognomento Chrysostomi; qui, ab inimicorum factione in exsilium ejectus, et, cum e sancti Innocentii Primi, Summi Pontificis, decreto inde revocaretur, in itinere, a custodientibus militibus multa mala perpessus, animam Deo reddidit. Ejus autem festivitas sexto Kalendas Februarii celebratur, quo die sacrum ipsius corpus a Theodosio juniore Constantinopolim fuit translatum. Hunc vero praeclarissimum divini verbi prasconem Pius Papa Decimus caelestem Oratorum sacrornm Patronum declaravit atque constituit.

Treviris sancti Materni Episcopi, qui fuit discipulus beati Petri Apostoli; ac Tungrenses, Colonienses et Trevirenses, aliosque finitimos populos ad Christi fidem perduxit.

Romae sancti Crescentii pueri, qui sancti Euthymii filius exstitit; atque, in persecutione Diocletiani, sub Turpilio Judice, via Salaria, gladio percussus, occubuit.

In Africa passio sanctorum Martyrum Crescentiani, Victoris, Rosulae et Generalis.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.