Catechismus Catholicus Petri Cardinalis Gasparri

II. — Catechismus pro pueris qui in catechismi studium incumbunt

epub mobi

Caput I. — De signo Sanctæ Crucis.

(Pueri signum Sanctæ Crucis rite peragant et verba distincte pronuntient).

Q. 1. Esne christianus?

R. Gratia Dei, christianus ego sum.

Q. 2. Quisnam dicitur et est christianus ?

R. Christianus dicitur et est qui Baptismi sacramentum recepit, quod est ianua Ecclesiæ Christi.

Q. 3. Quisnam est strictiori et pleno sensu christianus?

R. Strictiori et pleno sensu christianus est baptizatus qui veram integramque Christi fidem profitetur, idest catholicus; qui si et Christi legem observat, bonus christianus est.

Q. 4. Quodnam est externum christiani signum?

R. Externum christiani signum est signum Sanctæ Crucis.

Q. 5. Curnam signum Sanctæ Crucis est signum christiani?

R. Signum Sanctæ Crucis est signum christiani, quia per illud præcipua fidei Christianæ mysteria externe profitemur.

Q. 6. Quænam sunt præcipua fidei christianæ mysteria?

R. Præcipua fidei christianæ mysteria sunt:

1° mysterium unius Dei in tribus realiter distinctis Personis, Patre, Filio et Spiritu Sancto;

2° mysterium humanæ Redemptionis per incarnationem, passionem et mortem Iesu Christi, Filii Dei.

Q. 7. Quomodo signum Sanctæ Crucis indicat hæc duo fidei christianæ mysteria?

R. Signum Sanctæ Crucis indicat hæc duo fidei christianæ mysteria, quia eius verba significant unitatem Dei in tribus realiter distinctis Personis; figura vero crucis quam manu describimus, in memoriam revocat humanam redemptionem in ligno crucis a Iesu Christo consummatam.

Q. 8. Estne utile signare se signo Sanctæ Crucis?

R. Perutile est sæpe et devote signare se signo Sanctæ Crucis, præsertim in initio et in fine diei et præcipuarum actionum et urgente periculo animæ et corporis.

Caput II. — De Symbolo Apostolorum.

(Pueri Symboli articulos distincte recitent).

Sectio 1a. — De primo Symboli articulo, quo traditur doctrina de prima sanctissimæ Trinitatis Persona et de opere creationis.

1° Credo in Deum Patrem omnipotentem, creatorem cæli et terræ.

Q. 9. Quid significant verba Credo in Deum ?

R. Verba Credo in Deum significant: firmiter credo Deum esse, et ad illum veluti ad summum ac perfectissimum bonum et ultimum finem tendo.

Q. 10. Quid intelligis nomine Dei?

R. Nomine Dei intelligo spiritum purissimum, intellectu ac voluntate omnique perfectione infinitum, unum unitate naturæ in tribus realiter distinctis Personis, Patre, Filio et Spiritu Sancto, quæ sanctissimam Trinitatem constituunt.

Q. 11. Curnam tres Personæ divinæ sunt unus Deus?

R. Tres Personæ divinæ sunt unus Deus, quia sunt consubstantiales, idest unam eandemque habent naturam divinam, et ideo easdem perfectiones’ seu attributa.

Q. 12. Quænam sunt præcipuæ Dei perfectiones seu attributa?

R. Præcipuæ Dei perfectiones seu attributa hæc sunt:

Deus est:

1° æternus, quia nec initium nec finem nec successionem habet aut habere potest;

2° omnisciens, quia omnia perspecta habet, ea etiam quæ libera creaturarum actione futura sunt, ipsosque cordis affectus et secretas mentis cogitationes;

3° immensus, quia est in cælo, in terra et in omnibus locis;

4° iustus, quia reddit unicuique iuxta merita sua in hac vel certe in altera vita;

5° omnipotens, quia quæcumque vult, omnia, simplici suæ voluntatis actu, facere potest;

6° bonus, quia infinita sua bonitate, potentia, sapientia omnia creavit, conservat, disponit; bona, quibus fruimur, ab ipso proveniunt; preces supplicantium benignus audit;

7° misericors, quia, volens omnes homines salvos fieri, eos redemit a servitute dæmonis, singulis largitur media necessaria ad salutem et non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat.

Q. 13. Quid significatur per verba: Patrem omnipotentem, creatorem cæli et terræ?

R. Per verba: Patrem omnipotentem, creatorem cæli et terræ, significatur Deum utramque de nihilo condidisse creaturam spiritualem et corporalem, angelicam videlicet et mundanam, ac deinde humanam.

Q. 14. Geritne Deus curam de omnibus rebus creatis?

R. Deus gerit curam de omnibus rebus creatis, quatenus eas positive conservat, tuetur ac gubernat; ita ut nihil sit aut esse possit, quod absque Dei voluntate vel permissione accidat.

Q. 15. Quomodo vocatur cura quam Deus gerit de rebus creatis?

R. Cura quam Deus gerit de rebus creatis, vocatur divina Providentia.

Q. 16. Quænam præstant inter ceteras creaturas?

R. Inter ceteras creaturas præstant Angeli et homines.

Q. 17. Quid sunt Angeli?

R. Angeli sunt puri spiritus, intelligentia ac voluntate præditi, qui in statu iustitiæ et sanctitatis fuerunt constituti, ut, gratiæ Dei respondentes, gloriam sibi mererentur.

Q. 18. Responderuntne omnes Angeli gratiæ Dei?

R. Non omnes Angeli gratiæ Dei responderunt; qui responderunt, in cælo fruuntur visione Dei beatifica et vocantur simpliciter Angeli; qui non responderunt, in Infernum detrusi, appellantur dæmones: quorum caput est Lucifer seu Satanas.

Q. 19. Utiturne Deus ministerio Angelorum?

R. Multipliciter utitur Deus ministerio Angelorum, præsertim in hominum cura, quibus singulis ab ortu nativitatis Angelum custodem attribuit.

Q. 20. Expeditne ad nostram vitam spiritualem ut peculiari pietatis cultu nostrum Angelum Custodem prosequamur?

R. Ad nostram vitam spiritualem valde expedit ut peculiari pietatis cultu nostrum Angelum Custodem prosequamur, illum venerantes et invocantes præsertim adversus tentationes, eius inspirationes sequentes, ei dignas agentes gratias, eiusque præsentiam numquam per peccatum offendentes.

Q. 21. Ad quem finem homo a Deo creatus est?

R. Homo a Deo creatus est, ut eum cognosceret, amaret eique serviret, atque ita post mortem ipso, per beatificam visionem possesso, in æternum frueretur in Paradiso.

Q. 22. Quinam fuerunt generis humani protoparentes?

R. Generis humani protoparentes fuerunt Adam et Heva, quos Deus formavit et posuit in paradiso terrestri, ipsos elevans ad ordinem supernaturalem et singularibus naturæ et gratiæ donis cumulans.

Q. 23. Quomodo Deus protoparentes ad ordinem supernaturalem elevavit ?

R. Deus protoparentes ad ordinem supernaturalem elevavit, eis conferens iustitiam et sanctitatem, ita ut eam collatam vellet ipsi naturæ humanæ.

Q. 24. Protoparentibus, in ordine supernaturali constitutis, quid Deus interdixit?

R. Protoparentibus, in ordine supernaturali constitutis, Deus interdixit ne comederent de fructu ligni scientiæ boni et mali.

Q. 25. Protoparentes servaveruntne Dei interdictum?

R. Protoparentes Dei interdictum non servaverunt, atque ideo ob grave peccatum superbiæ et inobedientiæ amiserunt iustitiam et sanctitatem, et expulsi e terrestri paradiso, obnoxii fuerunt concupiscentiæ et morti aliisque vitæ doloribus ac miseriis.

Q. 26. Adam sua prævaricatione nocuitne etiam suis posteris?

R. Adam sua prævaricatione nocuit etiam suis posteris, quia in eos transmisit non tantum concupiscentiam, mortem aliasque pœnas, sed ipsam humanam naturam iustitia et sanctitate privatam; et in hoc consistit originale peccatum in posteros transmissum.

Q. 27. Fuitne aliquis immunis præservatus ab originalis culpæ labe?

R. Una beata Maria Virgo, a primo instanti suæ conceptionis, intuitu meritorum Iesu Christi, fuit, singulari Dei privilegio, immunis præservata ab originalis culpæ labe; et ideo dicitur immaculate concepta.

Q. 28. Quid tenet Ecclesia de transitu beatæ Mariæ Virginis?

R. Ecclesia de transitu beatæ Mariæ Virginis tenet eius corpus ab anima fuisse seiunctum, sed, anima rursus corpori incorrupto coniuncta, beatam Mariam Virginem, ministerio Angelorum, assumptam fuisse in cælum et super omnes Angelorum choros exaltatam.

Sectio 2a. — De aliis sex Symboli articulis, quibus traditur doctrina de secunda sanctissimæ Trinitatis Persona et de opere redemptionis.

2° et in Iesum Christum, Filium eius unicum Dominum nostrum;

3° qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria virgine;

4° passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus;

5° descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis;

6° ascendit ad cælos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis;

7° inde venturus est iudicare vivos et mortuos.

Q. 29. Quid credimus per secundum Symboli articulum: Et in Iesum...?

R. Per secundum Symboli articulum: Et in Iesum..., credimus Filium Dei, qui, factus homo, vocatur Iesus Christus, esse unicum Patris Filium, Dominum nostrum, verum Deum de Deo vero.

Q. 30. Quid credimus per tertium Symboli articulum: Qui conceptus...?

R. Per tertium Symboli articulum: Qui conceptus..., credimus Dei Filium, super omnem naturæ ordinem, Spiritus Sancti virtute, humanam naturam, corpus scilicet et animam, in sinu purissimo beatæ Mariæ Virginis sumpsisse, ab eaque natum esse.

Q. 31. Curnam Filius Dei factus est homo?

R. Filius Dei factus est homo ut nos liberaret a peccato, atque ita nos in Paradisi gloriam restitueret.

Q. 32. Filius Dei, factus homo, desiitne esse Deus?

R. Filius Dei, factus homo, non desiit esse Deus, sed Permanens verus Deus, cœpit esse etiam verus homo.

Q. 33. Quot Naturæ et quot Personæ sunt in Iesu Christo?

R. In Iesu Christo duæ sunt Naturæ, divina et humana, sed una Persona, idest Persona Filii Dei.

Q. 34. Quid credimus per quartum Symboli articulum: Passus... ?

R. Per quartum Symboli articulum: Passus..., credimus Iesum Christum, ut genus humanum suo pretioso sanguine redimeret, sub Pontio Pilato, Iudææ procuratore, passum esse, cruci affixum in eaque mortuum, inde depositum et sepultum.

Q. 35. Quid credimus per verba quinti articuli Symboli: Descendit ad inferos?

R. Per verba quinti articuli Symboli: Descendit ad inferos, credimus animam Iesu Christi, a corpore separatam, sed cum divinitate semper coniunctam, descendisse ad Limbum sanctorum Patrum, ubi animæ iustorum promissam et optatissimam redemptionem expectabant.

Q. 36. Quid credimus per alia verba quinti articuli Symboli: Tertia die resurrexit a mortuis?

R. Per alia verba quinti articuli Symboli: Tertia die resurrexit a mortuis, credimus Iesum Christum, tertia die postquam mortuus fuerat, propria virtute animam suam cum corpore iterum coniunxisse, atque ita immortalem et gloriosum revixisse.

Q. 37. Quid credimus per sextum Symboli articulum: Ascendit... ?

R. Per sextum Symboli articulum: Ascendit..., credimus Iesum Christum, quadragesimo die post resurrectionem, cum anima et corpore ad cælos virtute propria adscendisse, ubi sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis.

Q. 38. Quid credimus per septimum Symboli articulum: Inde...?

R. Per septimum Symboli articulum: Inde..., credimus Iesum Christum in fine mundi e cælo venturum esse cum Angelis suis, ut iudicet omnes homines, et tunc reddet unicuique secundum opera eius.

Sectio 3a. – De reliquis quinque Symboli articulis, quibus traditur doctrina de tertia sanctissimæ Trinitatis Persona et de opere nostræ sanctificationis.

8° Credo in Spiritum Sanctum;

9° sanctam Ecclesiam catholicam, Sanctorum communionem;

10° remissionem peccatorum;

11° carnis resurrectionem;

12° vitam æternam. Amen.

Q. 39. Quid credimus per octavum Symboli articulum: Credo...?

R. Per octavum Symboli articulum: Credo..., credimus Spiritum Sanctum esse tertiam Personam sanctissimæ Trinitatis, quæ a Patre Filioque procedit.

Q. 40. Quandonam Spiritus Sanctus visibiliter descendit super Apostolos, ei quid in eis operatus est?

R. Spiritus Sanctus visibiliter descendit super Apostolos die Pentecostes, eosque in fide confirmavit et omnium donorum copia replevit, ut Evangelium prædicarent et Ecclesiam in universo mundo propagarent.

Q. 41. Quid Spiritus Sanctus in fidelibus operatur? R. Spiritus Sanctus, per gratiam sanctificantem, virtutes infusas, sua dona et actuales gratias omnis generis fideles sanctificat eosque illuminat et movet, ut ipsi, gratiæ respondentes, ad vitæ æternæ possessionem perveniant.

Q. 42. Quid operatur Spiritus Sanctus in Ecclesia?

R. Spiritus Sanctus Ecclesiam præsentissima sua ope perpetuo vivificat, eamque sibi unit, et suis muneribus infallibiliter dirigit in via veritatis et sanctitatis.

Q. 43. Quid credimus per verba noni articuli Symboli: sanctam...?

R. Per verba noni articuli Symboli: sanctam..., credimus esse societatem supernaturalem, visibilem, sanctam et universalem, quam Iesus Christus, dum in terris vitam agebat, instituit vocavitque Ecclesiam suam.

Q. 44. Curnam Iesus Christus Ecclesiam instituit?

R. Iesus Christus Ecclesiam instituit ad continuandum in terris munus suum, ut scilicet in ea et per eam fructus redemptionis, in cruce consummatæ, applicarentur hominibus in finem usque sæculorum.

Q. 45. Quomodo Iesus Christus Ecclesiam regi voluit?

R. Iesus Christus Ecclesiam regi voluit auctoritate Apostolorum sub Petro capite, eorumque legitimorum successorum.

Q. 46. Quisnam est legitimus sancti Petri successor in regimine universalis Ecclesiæ?

R. Legitimus sancti Petri successor in regimine universalis Ecclesiæ est Episcopus Urbis Romæ, idest Romanus Pontifex seu Papa, quia ipse in primatu iurisdictionis sufficitur Petro, qui fuit et mortuus est Episcopus Urbis Romæ.

Q. 47. Quinam sunt legitimi successores Apostolorum?

R. Legitimi successores Apostolorum ex divina institutione sunt Episcopi, qui particularibus Ecclesiis a Romano Pontifice præficiuntur, quas cum potestate ordinaria sub eiusdem auctoritate regunt.

Q. 48. Quænam igitur, inter varias ecclesias quæ christiano nomine gloriantur, est vera Ecclesia a Iesu Christo instituta?

R. Inter varias ecclesias quæ christiano nomine gloriantur, vera Ecclesia, a Iesu Christo instituta, ea est quæ regitur auctoritate Romani Pontificis et Episcoporum cum eo communionem habentium.

Q. 49. Quamnam potestatem Christus Dominus Ecclesiæ suæ tribuit, ut finem, ob quem instituta fuit, assequeretur?

R. Christus Dominus Ecclesiæ suæ, ut finem, ob quem instituta fuit, assequeretur, tribuit potestatem iurisdictionis et ordinis; potestas autem iurisdictionis includit potestatem docendi.

Q. 50. Quid est potestas docendi?

R. Potestas docendi est ius et officium Ecclesiæ doctrinam Iesu Christi custodiendi, tradendi et tuendi, eamque omni creaturæ prædicandi independenter a qualibet humana potestate.

Q. 51. Quinam in Ecclesia obtinent potestatem docendi?

R. Potestatem docendi in Ecclesia obtinent Romanus Pontifex et Episcopi cum eo communionem habentes.

Q. 52. In munere docendi Ecclesia estne infallibilis?

R. In munere docendi Ecclesia est infallibilis, quando, sive ordinario et universali magisterio, sive solemni iudicio supremæ auctoritatis, veritates fidei et morum vel in se revelatas vel cum revelatis connexas ab omnibus tenendas proponit.

Q. 53. Cuiusnam proprium est huiusmodi solemne iudicium pronuntiare?

R. Huiusmodi solemne iudicium pronuntiare proprium est tum Romani Pontificis, tum Episcoporum una cum Romano Pontifice præsertim in œcumenico Concilio congregatorum.

Q. 54. Quid significat potestas iurisdictionis in Ecclesia?

R. Potestas iurisdictionis in Ecclesia significat Romanum Pontificem pro universa Ecclesia, Episcopos pro suis diœcesibus, habere, ad eius finem assequendum, potestatem regendi, idest potestatem legislativam, iudiciariam, coactivam, administrativam.

Q. 55. Quid est potestas ordinis?

R. Potestas ordinis est potestas sacras perficiendi functiones, præsertim ad altaris ministerium, sacræ Hierarchiæ, maxime Episcopis, commissa per sacramentum Ordinis, directe tendens ad curandam animarum sanctificationem.

Q. 56. Quinam sunt extra Ecclesiam a Iesu Christo institutam ?

R. Extra Ecclesiam a Iesu Christo institutam sunt:

1° non baptizati;

2° manifesti apostatæ, hæretici, schismatici, excommunicati quos Ecclesia vitandos declaravit.

Q. 57. Qui sunt extra Ecclesiam salvine fieri possunt?

R. Qui sunt extra Ecclesiam ex propria culpa, salvi fieri nequeunt; qui citra propriam culpam, si moriantur ante adeptum usum rationis, lymbus puerorum eos manet; si post adeptum usum rationis decesserint, nullum voluntariæ culpæ reatum habentes, salvi fieri possunt, divina gratia illuminante intellectum, ut fidei veritates profiteantur et movente voluntatem ut actum caritatis eliciant.

Q. 58. Quid credimus per alia verba noni articuli Symboli: Sanctorum communionem?

R. Per alia verba noni articuli Symboli: Sanctorum communionem, credimus inter Ecclesiæ membra, ob intimam unionem qua sub unico capite Christo inter se coniunguntur, esse mutuam communicationem spiritualium bonorum.

Q. 59. Quid credimus per decimum Symboli articulum: Remissionem peccatorum?

R. Per decimum Symboli articulum: Remissionem peccatorum, credimus in Ecclesia esse veram potestatem remittendi peccata ob Iesu Christi merita.

Q. 60. Quid credimus per undecimum Symboli articulum: Carnis resurrectionem ?

R. Per undecimum Symboli articulum: Carnis resurrectionem, credimus in fine mundi fore ut omnes mortui ad vitam revocentur et resurgant ad universale iudicium, unaquaque anima illud resumente corpus, cui in hac vita coniuncta fuerat, numquam iam ab eo seiungenda.

Q. 61. Cur voluit Deus mortuorum corpora resurgere?

R. Voluit Deus mortuorum corpora resurgere, ut totus homo perpetuo pro meritis consequeretur vel præmium in Paradiso vel pœnam in Inferno.

Q. 62. Quid credimus per ultimum Symboli articulum: Vitam æternam?

R. Per ultimum Symboli articulum: Vitam æternam, credimus, electis post mortem paratam esse perfectam et numquam defecturam beatitudinem in Paradiso, cum reprobos æternæ Inferni pœnæ maneant.

Caput III. — De Decalogo.

(Pueri Decalogi mandata distincte recitent).

Art. I. — De primis tribus Decalogi mandatis quæ Deum respiciunt.

1° Non habebis Deos alienos coram me;

2° non assumes nomen Dei tui in vanum;

3° memento ut dies festos sanctifices.

Q. 63. Quid Deus prohibet primo Decalogi mandato: Non habebis...?

R. Primo Decalogi mandato: Non habebis..., Deus prohibet ne cultus, sibi debitus, aliis præstetur.

Q. 64. Quemnam cultum Deo præstare debemus?

R. Deo, et soli Deo, præstare debemus cultum supremum, idest cultum adorationis.

Q. 65. Nonne etiam Sanctis eorumque reliquiis cultus a nobis præstandus est?

R. Etiam Sanctis, præsertim beatæ Mariæ Virgini, eorumque reliquiis cultus a nobis præstandus est, sed diversi et inferioris ordinis, nempe cultus venerationis, ut eos honoremus eorumque patrocinium nobis conciliemus.

Q. 66. Debetne etiam sacris imaginibus debitus honos et veneratio impertiri?

R. Etiam sacris imaginibus debitus honos et veneratio impertiri debet, quia honos qui eis exhibetur, refertur ad prototypa quæ illæ repræsentant.

Q. 67. Quid Deus prohibet secundo Decalogi mandato: Non assumes... ?

R. Secundo Decalogi mandato: Non assumes..., Deus prohibet quamlibet irreverentiam erga suum nomen.

Q. 68. Vetamurne in vanum assumere etiam nomina Sanctorum?

R. Vetamur in vanum assumere etiam nomina Sanctorum et præsertim beatæ Mariæ Virginis, ob eandem rationem qua eos colere debemus.

Q. 69. Quid Deus præcipit tertio Decalogi mandato: Memento... ?

R. Tertio Decalogi mandato: Memento..., Deus præcipit ut dies festi, idest dies Ipsi sacri, divino cultu celebrentur, negotiis sepositis corporisque laboribus, prout a legitima auctoritate præscribitur.

Art. 2. — De reliquis septem Decalogi mandatis quæ ad nosmetipsos et ad proximum referuntur.

4° honora patrem tuum et matrem tuam;

5° non occides;

6° non mœchaberis;

7° non furtum facies;

8° non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium;

9° non desiderabis uxorem eius;

10° non concupisces eius bona.

Q. 70. Quid Deus præcipit quarto Decalogi mandato: Honora... ?

R. Quarto Decalogi mandato: Honora... Deus præcipit ut parentibus, et iis qui locum parentum obtinent, debitus honor præstetur; cui hæc omnia coniuncta sunt: amor, observantia, obedientia et cultus.

Q. 71. Solumne honorem debemus parentibus præstare?

R. Parentibus debemus non solum honorem præstare, sed etiam auxilium, præsertim in eorum necessitatibus spiritualibus et temporalibus.

Q. 72. Hoc mandato solumne filiorum officia in parentes præscribuntur?

R. Hoc mandato non præscribuntur solum officia filiorum in parentes, sed indirecte etiam officia coniugum inter se et erga filios, itemque mutua iura ac officia tum subditorum ac superiorum, tum operariorum ac dominorum.

Q. 73. Quænam sunt officia parentum in filios?

R. Officia parentum in filios ex ipso naturæ iure sunt: curare rectam eorum educationem, maxime religiosam et moralem, atque etiam temporali eorum bono pro viribus providere.

Q. 74. Quid Deus prohibet quinto Decalogi mandato: Non occides ?

R. Quinto Decalogi mandato: Non occides, Deus prohibet proximo vel sibi mortem aliudve damnum sive corporis sive animæ inferre, vel ad illud cooperari.

Q. 75. Quid Deus prohibet sexto Decalogi mandato: Non mœchaberis ?

R. Sexto Decalogi mandato: Non mœchaberis, Deus prohibet non solum infidelitatem in matrimonio, sed etiam quodlibet aliud peccatum externum contra castitatem, et quidquid ad peccatum impuritatis inducit.

Q. 76. Quid Deus prohibet septimo Decalogi mandato: Non furtum facies ?

R. Septimo Decalogi mandato: Non furtum facies, Deus prohibet quamlibet iniustam rei alienæ vel usurpationem, vel damni illationem, vel ad utrumque cooperationem.

Q. 77. Quid Deus prohibet octavo Decalogi mandato: Non loqueris... ?

R. Octavo Decalogi mandato: Non loqueris..., Deus prohibet ne mendacium proferamus, ne iuremus falsum, neve quidquam damni proximo verbis inferamus.

Q. 78. Quid Deus prohibet nono Decalogi mandato: Non desiderabis uxorem eius ?

R. Nono Decalogi mandato: Non desiderabis uxorem eius, Deus prohibet non modo huiusmodi pravum desiderium, sed etiam quodlibet peccatum internum contra castitatem, sicuti externum expresse prohibet sexto mandato.

Q. 79. Quid Deus prohibet decimo Decalogi mandato: Non concupisces eius bona?

R. Decimo Decalogi mandato: Non concupisces eius bona, Deus prohibet iniuste et inordinate appetere bona aliena.

Q. 80. Quænam est summa omnium Decalogi mandatorum ?

R. Summa omnium Decalogi mandatorum hæc est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, ex tota anima tua, ex omnibus viribus tuis, et proximum tuum sicut te ipsum.

Q. 81. Tenenturne omnes etiam ad officia proprii status servanda?

R. Tenentur omnes etiam ad officia proprii status diligenter servanda, officia nempe quibus astringuntur ratione suæ quisque conditionis vel muneris.

Caput IV. — De præceptis Ecclesiæ.

(Pueri Ecclesiæ præcepta distincte recitent).

Q. 82. Quot sunt Ecclesiæ præcepta?

R. Ecclesiæ præcepta plura sunt, eaque omnia catholicus servare debet; sed initio huius Catechismi catholici quinque tantum enumerata sunt, quæ ad ordinariam vitam spiritualem omnium fidelium magis attinent.

Art. 1. — De primo Ecclesiæ præcepto.

1° Diebus dominicis aliisque festis de præcepto Missam audire et ab operibus servilibus vacare;

Q. 83. Quid Ecclesia præscribit primo præcepto: Diebus dominicis... ?

R. Primo præcepto: Diebus dominicis..., Ecclesia modum præscribit sanctificandi diem dominicum aliosque dies festos de præcepto; quod fit præsertim Missam audiendo et abstinendo ab operibus servilibus.

Q. 84. Quænam opera dicuntur servilia?

R. Dicuntur servilia opera quæ a servis seu mercenariis fieri solent, et ea sunt quæ præcipue corporis viribus fiunt et ad corporis præcipue utilitatem diriguntur.

Q. 85. Suntne aliqua opera servilia quæ diebus dominicis aliisque festis de præcepto permittuntur?

R. Diebus dominicis aliisque festis de præcepto permittuntur opera servilia, quæ ad Dei cultum proxime pertinent, vel ad ordinariam domestici vel publici servitii necessitatem, aut quæ caritas exigit, vel sine incommodo gravi omitti nequeunt, vel probata consuetudo permittit.

Q. 86. Præter auditionem Missæ, in quænam opera convenit ut christianus diebus dominicis aliisque festis de præcepto incumbat?

R. Præter auditionem Missæ, diebus dominicis aliisque festis de præcepto convenit ut christianus, pro sua facultate, incumbat in opera pietatis et religionis, maxime sacris functionibus adsistendo, ac sacras conciones et catechesim audiendo.

Art. 2. — De secundo Ecclesiæ præcepto.

2° diebus ab Ecclesia statutis ab esu carnium abstinere et ieiunium servare;

Q. 87. Quid Ecclesia præscribit secundo præcepto: Diebus ab Ecclesia...?

R. Secundo præcepto: Diebus ab Ecclesia..., Ecclesia præscribit ut diebus ab eadem statutis servemus aut solum ieiunium, aut solam abstinentiam ab esu carnium, aut ieiunium simul et abstinentiam.

Q. 88. Quid iubet solius ieiunii lex?

R. Solius ieiunii lex iubet ut una dumtaxat per diem comestio fiat, sed non vetat aliquid cibi mane et vespere sumere, servata, quod ad ciborum quantitatem et qualitatem pertinet, probata locorum consuetudine.

Q. 89. Quid vetat lex solius abstinentiæ ab esu carnium?

R. Lex solius abstinentiæ ab esu carnium, vetat carne iureque ex carne vesci, non autem ovis, lacticiniis et quibuslibet condimentis etiam ex adipe animalium.

Q. 90. Quibus diebus obligant hæ leges?

R. Nisi aliter a legitima auctoritate indultum fuerit:

1° lex solius abstinentiæ obligat singulis feriis sextis;

2° lex abstinentiæ simul et ieiunii, feria IV Cinerum, feriis sextis et sabbatis Quadragesimæ, feriis quatuor Temporum, pervigiliis Pentecostes, Assumptionis beatæ Mariæ Virginis, Omnium Sanctorum, et Nativitatis Domini;

3° lex solius ieiunii, reliquis Quadragesimæ diebus, dominicis exceptis.

Q. 91. Suntne aliqui dies quibus hæ leges non urgent?

R. Diebus dominicis aliisque festis de præcepto et Sabbato Sancto post meridiem lex abstinentiæ, vel abstinentiæ et ieiunii, vel ieiunii tantum, non urget, excepto festo de præcepto tempore Quadragesimæ; nec pervigilia anticipantur.

Q. 92. Quinam abstinentiam et ieiunium servare debent?

R. Nisi sint legitime excusati vel dispensati, abstinentiam servare debent omnes qui, rationis satis compotes, septimum annum compleverunt; ieiunium vero omnes a completo vicesimo primo ætatis anno ad inceptum sexagesimum.

Art. 3. — De tertio et quarto Ecclesiæ præcepto.

3° peccata saltem semel in anno confiteri;

4° Eucharistiæ sacramentum saltem in Paschate recipere;

Q. 93. Quid Ecclesia præscribit tertio præcepto: Peccata... ?

R. Tertio præcepto: Peccata..., Ecclesia præscribit ut fideles, cum ad ætatem discretionis pervenerint, confessionem saltem annuam peccatorum mortalium peragant, quæ non fuerunt in præcedentibus confessionibus directe remissa.

Q. 94. Quid Ecclesia præscribit quarto præcepto: Eucharistiæ... ?

R. Quarto præcepto: Eucharistiæ..., Ecclesia præscribit ut quisque fidelis, qui discretionis ætatem attigerit, saltem una vice tempore paschali Eucharistiam recipiat.

Q. 95. Curnam Ecclesia tertio et quarto præcepto addidit verbum saltem ?

R. Ecclesia tertio et quarto præcepto addidit verbum saltem, ut edoceret valde expedire et in suis optatis esse, ut fideles, etiam ii qui non habent nisi peccata venialia aut peccata mortalia iam directe remissa, sæpius confiteantur; et frequenter, imo etiam quotidie, ad Eucharisticam mensam pie accedant.

Q. 96. Cessatne præceptum Communionis, cui paschali tempore non sit satisfactum?

R. Præceptum Communionis, cui paschali tempore non sit satisfactum, nequaquam cessat, et intra eundem annum, cum primum fieri poterit, servandum est.

Q. 97. Obtemperaturne præcepto annuæ Confessionis vel paschalis Communionis per sacrilegam Confessionem vel Communionem., aut per confessionem voluntarie nullam ?

R. Nec per sacrilegam Confessionem vel Communionem, nec per Confessionem voluntarie nullam præcepto annuæ Confessionis vel paschalis Communionis obtemperatur, quin imo ex novo peccato præceptum magis urget.

Art. 4. — De quinto Ecclesiæ præcepto.

5° Ecclesiæ clerique necessitatibus subvenire.

Q. 98. Quid Ecclesia præcipit quinto præcepto: Ecclesiæ...?

R. Quinto præcepto: Ecclesiæ..., Ecclesia divinum mandatum fidelibus inculcat, ut necessitatibus temporalibus Ecclesiæ ac cleri subveniant, secundum peculiaria statuta et laudabiles consuetudines.

Q. 99. Curnam id præcipitur?

R. Id præcipitur, quia iustum est ut fideles sacrorum administris, pro ipsorum salute laborantibus, suppeditent unde et divini cultus expensis sufficere et se ipsi honeste sustentare possint.

Caput V. — De gratia.

Q. 100. Quid est gratia?

R. Gratia est donum supernaturale, creaturæ rationali a Deo gratuito concessum in ordine ad vitam æternam assequendam.

Q. 101. Quoiuplex est gratia?

R. Gratia est alia habitualis, quæ etiam sanctificans appellatur, alia actualis.

Q. 102. Quid est gratia habitualis?

R. Gratia habitualis est supernaturalis qualitas, animæ inhærens, qua homo fit divinæ consors naturæ, templum Spiritus Sancti, amicus Dei eiusque filius adoptivus, heres cælestis gloriæ, et ideo idoneus ad ponendos actus meritorios vitæ æternæ.

Q. 103. Gratia habitualis estne necessaria ad vitam æternam assequendam?

R. Gratia habitualis est omnibus hominibus, etiam parvulis, absolute necessaria ad vitam æternam assequendam.

Q. 104. Quomodo amittitur gratia habitualis?

R. Gratia habitualis amittitur quolibet peccato mortali.

Q. 105. Quid est gratia actualis?

R. Gratia actualis est supernaturale Dei auxilium, quo Deus intellectum nostrum illuminat et voluntatem movet ad bonum faciendum et ad malum vitandum in ordine ad vitam æternam.

Q. 106. Gratia actualis estne nobis necessaria?

R. Gratia actualis est nobis absolute necessaria, ut bonum operemur et malum vitemus in ordine ad vitam æternam.

Caput VI. — De oratione.

(Pueri distincte et devote recitent Orationem Dominicam et Salutationem Angelicam ).

Sectio 1a. — De oratione in genere.

Q. 107. Quid est oratio?

R. Oratio est pia animæ in Deum elevatio, ad eum adorandum, ad gratias pro acceptis beneficiis agendas, ad veniam pro peccatis impetrandam et ad alia nobis aliisve necessaria vel utilia petenda.

Q. 108. Estne necesse nobis orare?

R. Necesse nobis est orare, quia hæc est Dei voluntas, et quia Deus auxilia, quibus perpetuo indigemus, generatim non solet nisi petentibus concedere.

Q. 109. Ad quemnam oratio ordinatur?

R. Omnis quidem oratio ad Deum ordinatur, qui solus præstare nobis potest quæ petimus; sed ut pro nobis apud Deum intercedant, exoramus etiam Cælites omnes, præsertim beatam Mariam Virginem, et ipsas animas in Purgatorio detentas.

Q. 110. Quomodo oratio, ut sit efficax, fieri debet?

R. Oratio, ut sit efficax, fieri debet: in nomine Iesu Christi cuius meritis innititur, pie, cum fide, spe, humilitate et perseverantia.

Q. 111. Quænam est oratio omnium perfectissima ?

R. Oratio omnium perfectissima est oratio dominica seu Pater noster, cui addi solet salutatio angelica seu Ave Maria.

Sectio 2a. — De oratione dominica et salutatione angelica.

Art. 1. — De oratione Doiminica.

Pater noster qui es in cælis,

1° sanctificetur nomen tuum,

2° adveniat regnum tuum,

3° fiat voluntas tua sicut in cælo et in terra.

4° Panem nostrum quotidianum da nobis hodie,

5° et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris,

6° et ne nos inducas in tentationem,

7° sed libera nos a malo. Amen.

Q. 112. Curnam Pater noster appellatur oratio dominica?

R. Pater noster appellatur oratio dominica, quia ipsemet Dominus noster Iesus Christus eam nos docuit.

Q. 113. Quemnam in oratione dominica invocamus per verba: Pater noster ?

R. In oratione dominica per verba: Pater noster, Deum invocamus tamquam tenerrimum patrem, ut nostrum amorem ac nostram fiduciam in eum exprimamus, et eius benevolentiam et misericordiam nobis conciliemus.

Q. 114. Quid postulamus prima petitione: Sanctificetur... ?

R. Prima petitione Sanctificetur..., postulamus ut sanctum Dei nomen fiat omnibus notum, et corde, verbis ac bonis operibus ab omnibus celebretur.

Q. 115. Quid postulamus secunda petitione: Adveniat...?

R. Secunda petitione: Adveniat...., postulamus ut Deus regnet in nos et in omnes homines per gratiam suam atque in societatem nationesque per suam legem in terris, ut tandem participes fieri possimus eius gloriæ æternæ in cælis.

Q. 116. Quid postulamus tertia petitione: Fiat voluntas tua... ?

R. Tertia petitione: Fiat voluntas tua..., postulamus, ut sicuti Cælites omnes et animæ in Purgatorio degentes, ita homines in terris peramanter voluntatem Dei semper et in omnibus faciant.

Q. 117. Quid postulamus quarta petitione: Panem nostrum... ?

R. Quarta petitione: Panem nostrum..., postulamus ut Deus nobis concedat et panem spiritualem, id est omnia ad spiritualem animæ vitam necessaria, signanter panem Eucharisticum, et panem corporalem, scilicet omnia quæ ad corporis sustentationem requiruntur.

Q. 118. Quid postulamus quinta petitione: Et dimitte... ?

R. Quinta petitione: Et dimitte..., postulamus a Deo ut peccata quæ in ipsum commisimus et pœnas quas pro peccatis meriti sumus, nobis condonet, sicuti nosmetipsi offensas nobis illatas offensoribus nostris condonamus.

Q. 119. Quid postulamus sexta petitione: Et ne nos inducas... ?

R. Sexta petitione: Et ne nos inducas..., nos, infirmitatem nostram agnoscentes, ad Deum oratione recurrimus ut nos liberet a tentationibus; sin minus, ut auxilium gratiæ suæ nobis præstet, quo tentationes superemus.

Q. 120. Quid postulamus septima petitione: Sed libera nos a malo?

R. Septima petitione: Sed libera..., postulamus præsertim ut Deus nos liberet a malo spirituali quod est peccatum, ac proinde a diabolo qui ad peccatum impellit, nec non a ceteris malis, saltem ab illis quæ nobis occasionem præbere possunt ad peccandum.

Art. 2. — De salutatione Angelica.

Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum; benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui, Iesus.

Sancta Maria, mater Dei, ora pro nobis peccatoribus nunc et in hora mortis nostræ. Amen.

Q. 121. In salutatione angelica, cuiusnam sunt verba: Ave [Maria]... mulieribus?

R. In salutatione angelica, verba: Ave [Maria]... mulieribus, sunt Archangeli Gabrielis, annuntiantis beatæ Mariæ Virgini mysterium incarnationis; et ideo hæc oratio dicitur salutatio angelica.

Q. 122. Cuiusnam sunt et quid significant verba: Benedictus... tui ?

R. Verba: Benedictus... tui, sunt S. Elisabeth, beatam Mariam Virginem hospitio excipientis, et significant Christum Dominum, filium beatæ Mariæ Virginis, esse super omnia benedictum in sæcula.

Q. 123. Cuiusnam sunt verba: Sancta Maria..... mortis nostræ, et quid per ea postulamus?

R. Verba: Sancta Maria mortis nostræ, sunt addita ab Ecclesia, et per ea postulamus patrocinium beatæ Mariæ Virginis in omnibus nostris necessitatibus, sed præsertim in hora nostræ mortis.

Q. 124. Beata Maria Virgo estne vera mater Dei?

R. Beata Maria Virgo est vera mater Dei, quia concepit et peperit, secundum humanam naturam, Iesum Christum Dominum nostrum, qui est verus Deus et verus homo.

Q. 125. Beata Maria Virgo, mater Dei, estne etiam mater nostra?

R. Beata Maria Virgo, mater Dei, est etiam mater nostra per adoptionem, qua nos sumus fratres Filii eius; quod ipsemet Iesus Christus, in cruce moriens, confirmavit.

Q. 126. Quid emolumenti capiunt, qui tenera pietate beatam Mariam Virginem colunt?

R. Qui tenera pietate beatam Mariam Virginem colunt, hoc magnum emolumentum capiunt, ut ab eadem peculiari materno redamentur et protegantur amore.

Caput VII. — De Sacramentis.

(Pueri enumerent Sacramenta novæ Legis).

Sectio 1a. — De Sacramentis in genere.

Baptismus, Confirmatio, Eucharistia, Pœnitentia, Extrema Unctio, Ordo, Matrimonium.

Q. 127. Quid intelligitur nomine Sacramenti novæ Legis ?

R. Nomine Sacramenti novæ Legis intelligitur signum sensibile a Iesu Christo institutum ad gratiam significandam eamque digne Sacramentum suscipientibus conferendam.

Q. 128. Quamnamgratiam nobis conferunt Sacramenta?

R. Sacramenta nobis conferunt gratiam sanctificantem eiusve incrementum, et gratiam sacramentalem seu ius ad auxilia specialia quibus obtineatur singulorum sacramentorum finis.

Q. 129. Quænam sunt Sacramenta mortuorum et sacramenta vivorum?

R. Sacramenta mortuorum sunt Baptismus et Pœnitentia; cetera sunt Sacramenta vivorum.

Q. 130. Curnam Baptismus et Pœnitentia dicuntur Sacramenta mortuorum, et cetera Sacramenta vivorum ?

R. Baptismus et Pœnitentia dicuntur Sacramenta mortuorum, quia propter illos potissimum instituta sunt qui vita supernaturali, idest gratia sanctificante, carent, peccati causa; cetera dicuntur Sacramenta vivorum, quia ea recipere non licet, nisi iis qui vitam supernaturalem iam habent.

Q. 131. Qui ad Sacramenta vivorum accedit cum conscientia peccato mortali gravata, quodnam peccatum committit?

R. Qui ad Sacramenta vivorum accedit cum conscientia peccato mortali gravata, non solum gratiam non recipit, sed insuper committit grave sacrilegii peccatum.

Q. 132. Quænam sunt Sacramenta quæ semel tantum recipi possunt?

R. Sacramenta quæ semel tantum recipi possunt, sunt Baptismus, Confirmatio et Ordo, quia indelebilem characterem, in anima imprimunt.

Sectio 2a. — De singulis Sacramentis.

Art. 1. — De sacramento Baptismi.

Q. 133. Quid est sacramentum Baptismi?

R. Sacramentum Baptismi est Sacramentum per modum ablutionis a Iesu Christo institutum, quo baptizatus fit membrum veræ Iesu Christi Ecclesiæ; obtinet remissionem peccati originalis et omnium peccatorum actualium, si qua adsint, cum tota pœna eisdem debita; et fit capax suscipiendi alia Sacramenta.

Q. 134. Quonam officio tenetur baptizatus?

R. Baptizatus officio tenetur et fidem Christi in Ecclesia catholica profitendi, et mandata Christi et Ecclesiæ catholicæ servandi.

Q. 135. Baptismus estne omnibus necessarius ad salutem?

R. Baptismus est omnibus necessarius ad salutem, cum Iesus Christus dixerit: «Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei».

Q. 136. In casu necessitatis quisnam potest Baptismum conferre?

R. In casu necessitatis quilibet potest Baptismum sine solemnitate conferre, paululum aquæ naturalis super caput baptizandi infundens ita ut ablutus dici possit, simul dicens: «Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Art. 2. — De sacramento Confirmationis.

Q. 137. Quid est sacramentum Confirmationis?

R. Sacramentum Confirmationis est Sacramentum a Iesu Christo institutum ad conferendam specialem gratiam et dona Spiritus Sancti, quibus confirmatus roboratur ad fidem, ut perfectus Christi miles, verbo et opere profitendam.

Q. 138. Præter Baptismum et statum gratiæ, quid requiritur in eo qui Confirmationem recipit?

R. Præter Baptismum et statum gratiæ in eo qui Confirmationem recipit, requiritur, si rationis usum habet, cognitio præcipuorum mysteriorum fidei, aliarumque veritatum, quæ ad hoc Sacramentum spectant.

Q. 139. Confirmatio estne omnibus absolute necessaria ad salutem?

R. Confirmatio non est omnibus absolute necessaria ad salutem, sed non licet illam negligere, quia est medium ad eam facilius et plenius consequendam.

Art. 3. — De sanctissima Eucharistia.

Q. 140. Quid est sanctissima Eucharistia?

R. Sanctissima Eucharistia, quasi bona gratia vel gratiarum actio, est divinissimum Redemptoris donum et fidei mysterium, in quo sub speciebus panis et vini ipsemet Iesus Christus continetur, offertur, sumitur, sacrificium simul et Sacramentum novæ Legis.

A) De præsentia reali Iesu Christi In Eucharistia.

Q. 141. Quandonam Iesus Christus sanctissimam Eucharistiam instituit?

R. Iesus Christus sanctissimam Eucharistiam instituit in novissima cœna, antequam pateretur, cum, accepto pane, gratias egit, deditque discipulis suis dicens; «Accipite et comedite, hoc est corpus meum»; et accepto calice, dedit eis dicens: «Bibite, hic est enim sanguis meus», addens: «Hoc facite in meam commemorationem».

Q. 142. Quid factum est, quando Iesus Christus verba consecratoria super panem et vinum protulit?

R. Quando Iesus Christus verba consecratoria super panem et vinum protulit, facta est mirabilis et singularis conversio totius substantiæ panis in corpus et totius substantiæ vini in sanguinem Iesu Christi, manentibus dumtaxat speciebus panis et vini.

Q. 143. Quid Iesus Christus voluit per addita verba: Hoc facite in meam commemorationem?

R. Iesus Christus per addita verba: Hoc facite in meum commemorationem, Apostolos suos constituit sacerdotes novi Testamenti, et eis eorumque in sacerdotio successoribus præcepit ut pariter consecrarent, offerrent et ministrarent corpus et sanguinem suum sub speciebus panis et vini.

Q. 144. Sacerdotes quandonam hanc potestatem exercent et hoc mandatum exsequuntur?

R. Sacerdotes hanc potestatem exercent et hoc mandatum exsequuntur, cum, gerentes personam Iesu Christi, Missæ sacrificium celebrant.

Q. 145. Quid igitur evenit, quando sacerdos in Missa super panem et vinum verba consecratoria profert ?

R. Quando sacerdos in Missa super panem et vinum verba consecratoria profert, sub speciebus panis et vini fit præsens vere, realiter et substantialiter corpus et sanguis domini nostri Iesu Christi, una cum eius anima et divinitate.

Q. 146. Quænam est materia apta et quænam verba sunt necessaria ad sanctissimam Eucharistiam conficiendam ?

R. Materia apta ad sanctissimam Eucharistiam conficiendam est panis triticeus et vinum de vite; verba autem necessaria sunt eadem verba quæ Christus Dominus in ultima cœna protulit super panem et vinum.

B) De sacrificio Missæ.

Q. 147. Missa estne verum et proprium novæ Legis sacrificium?

R. Missa est verum et proprium novæ Legis sacrificium, quo Iesus Christus, ministerio sacerdotis, corpus et sanguinem suum sub speciebus panis et vini, mystica immolatione, Deo Patri incruente offert in repræsentationem et memoriam sacrificii Crucis.

Q. 148. Missæ sacrificium estne unum idemque ac sacrificium Crucis?

R. Missæ sacrificium est unum idemque ac sacrificium Crucis quod renovatur, quatenus una eademque est hostia, idem nunc offerens sacerdotum ministerio, qui seipsum tunc in Cruce obtulit, sola offerendi ratione diversa.

Q. 149. Quomodo Missæ sacrificio nobis applicantur fructus sacrificii Crucis?

R. Missæ sacrificio nobis applicantur fructus sacrificii Crucis, quatenus Deus, hac immolatione placatus, gratias concedit, quas Iesus Christus sui sanguinis prætio nobis promeruit.

Q. 150. Quisnam est modus potissimus adsistendi Missæ ?

R. Modus potissimus adsistendi Missæ est ut fideles adstantes divinam victimam, una cum sacerdote, offerant Deo, mente recolant sacrificium Crucis, et sacramentali vel saltem spirituali Communione cum Christo Iesu coniungantur.

C) De sacramento Eucharistiæ.

Q. 151. Quid est sacramentum Eucharistiæ?

R. Sacramentum Eucharistiæ est Sacramentum a Iesu Christo institutum, quo sub speciebus panis et vini ipsemet Iesus Christus, auctor gratiæ, vere, realiter ac substantialiter continetur ad spiritualem nostrarum animarum refectionem.

Q. 152. Quid requiritur ad Eucharistiam digne sumendam?

R. Ad Eucharistiam digne sumendam, præter Baptismum, sicuti in omnibus Sacramentis post eundem Baptismum receptis, et præter statum gratiæ, sicut in aliis Sacramentis vivorum, requiritur sub gravi etiam ieiunium naturale.

Q. 153. Quid significat ieiunium naturale?

R. Ieiunium naturale significat, a media nocte usque ad tempus Communionis, nihil per modum cibi vel potus vel etiam medicinæ sumere.

Q. 154. Qui non ieiunus sacram Communionem recipit, quodnam peccatum committit?

R. Qui non ieiunus sacram Communionem recipit, committit grave sacrilegii peccatum.

Q. 155. Quandonam sacra Communio permittitur non servato ieiunio naturali?

R. Sacra Communio permittitur non servato ieiunio naturali, quando mortis urget periculum, aut necessitas impediendi irreverentiam in Sacramentum.

Q. 156. Quibusnam infirmis permittitur sacra Communio non servato ieiunio naturali?

R. Infirmis, qui a mense decumbunt sine certa spe ut cito convalescant, de prudenti confessarii consilio, permittitur sacra Communio semel aut bis in hebdomada, etsi aliquam medicinam vel aliquid per modum potus antea sumpserint.

Q. 157. Quid requiritur ut sacra Communio etiam devote suscipiatur?

R. Ut sacra Communio etiam devote suscipiatur, requiritur ut eam et præparatio diligens antecedat et congrua gratiarum actio subsequatur, secundum uniuscuiusque vires, conditionem et officia.

Q. 158. In quonam consistit præparatio ante sanctam Communionem adhibenda?

R. Præparatio ante sanctam Communionem adhibenda in hoc consistit, ut per aliquod temporis spatium attente et devote meditemur quid recepturi simus, et ad actus fidei, spei, caritatis et contritionis studiose nosmetipsos exerceamus.

Q. 159. In quanam re consistit gratiarum actio, quæ sanctam Communionem subsequitur?

R. Gratiarum actio, quæ sanctam Communionem subsequitur, in hoc consistit, ut per aliquod temporis spatium attente et devote meditemur quid receperimus, et actus fidei, spei, caritatis, boni propositi, grati animi ac petitionis eliciamus.

Q. 160. Quosnam effectus Eucharistia parit iis qui eam digne et devote suscipiunt?

R. Eucharistia iis qui eam digne et devote suscipiunt, hos effectus parit:

1° auget gratiam sanctificantem et fervorem caritatis;

2° remittit peccata venialia;

3° multum confert ad finalem perseverantiam, tum concupiscentiam minuendo, tum a mortalibus præservando, tum ad exercitationem bonorum operum roborando.

Art. 4. — De sacramento Pœnitentiæ.

Q. 161. Quid est sacramentum Pœnitentiæ?

R. Sacramentum Pœnitentiæ est Sacramentum a Iesu Christo institutum pro fidelibus, quoties post Baptismum in peccata lapsi fuerint, ipsi Deo reconciliandis.

Q. 162. Quandonam Iesus Christus hoc Sacramentum instituit?

R. Iesus Christus hoc Sacramentum tum præcipue instituit, quando in discipulos suos, post resurrectionem in unum congregatos, insufflavit dicens: «Accipite Spiritum Sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt».

Q. 163. Quisnam est legitimus minister sacramenti Pœnitentiæ?

R. Legitimus minister sacramenti Pœnitentiæ est sacerdos rite approbatus ad audiendas confessiones.

Q. 164. Quænam peccata sunt materia sacramenti Pœnitentiæ?

R. Materia necessaria sacramenti Pœnitentiæ sunt peccata mortalia post Baptismum commissa, quæ nunquam fuerunt virtute clavium directe remissa; sed possumus etiam peccata venialia, et mortalia iam directe remissa, utiliter confiteri.

Q. 165. Quænam sunt partes huius Sacramenti?

R. Partes huius Sacramenti sunt, quasi eius materia, actus pœnitentis; et absolutio legitimi Sacerdotis, quæ est eius forma.

A) De actibus pœnitentis.

Q. 166. Quænam ex parte pœnitentis requiruntur ad sacramentum Pœnitentiæ digne suscipiendum?

R. Ad sacramentum Pœnitentiæ digne suscipiendum ex parte pœnitentis requiruntur:

1° conscientiæ examen;

2° contritio de peccatis commissis;

3° propositum non peccandi de cetero;

4° confessio peccatorum;

5° satisfactio.

a) Conscientiæ examen.

Q. 167. Quid est conscientiæ examen?

R. Conscientiæ examen est diligens inquisitio peccatorum, post ultimam confessionem rite factam commissorum.

Q. 168. Quomodo conscientiæ examen est peragendum?

R. Conscientiæ examen ita est peragendum, ut pœnitens, implorato Dei auxilio, diligenter in memoriam revocet mortalia peccata, quæ cogitatione, verbo, opere vel omissione contra mandata Dei et Ecclesiæ et contra officia proprii status admiserit.

Q. 169. In hoc conscientiæ examine de quibusnam rebus inquirere debemus?

R. In hoc conscientiæ examine inquirere debemus de peccatorum et specie et numero et circumstantiis speciem mutantibus.

b) Contritio cie peccatis commissis et propositum non peccandi de cetero.

Q. 170. Quid est peccatorum contritio?

R. Peccatorum contritio est animi dolor et detestatio de peccatis commissis, cum proposito non peccandi de cetero.

Q. 171. Quid est propositum non peccandi de cetero?

R. Propositum non peccandi de cetero est firma voluntas non peccandi et proximas peccandi occasiones, quantum quis potest, vitandi.

Q. 172. Qualis esse debet contritio de peccatis?

R. Contritio de peccatis debet esse: interna, quæ ex corde nascitur; supernaturalis, quæ elicitur ex rationibus supernaturalibus; summa, qua detestamur peccatum supra omnia mala; universalis, quæ omnia peccata mortalia commissa post Baptismum, nec directe potestate clavium remissa, complectitur.

Q. 173. Quid si pœnitens accusanda non habeat nisi peccata venialia, aut mortalia directe iam remissa?

R. Si pœnitens accusanda non habeat nisi peccata venialia, aut mortalia directe iam remissa, satis est et requiritur ut de aliquibus vel de uno saltem doloris actum eliciat.

Q. 174. Quotuplex potest esse contritio?

R. Contritio potest esse vel perfecta, quæ contritio simpliciter appellari solet, vel imperfecta, quæ speciali nomine attritio dicitur.

Q. 175. Quid, est contritio perfecta?

R. Contritio perfecta est dolor et detestatio peccatorum, elicita ex motivo caritatis, propterea quod offensus est Deus, qui est summum bonum, et dignus qui super omnia diligatur.

Q. 176. Quemnam effectum gignit contritio perfecta?

R. Contritio perfecta statim delet peccata, et hominem Deo reconciliat etiam extra sacramentum Pœnitentiæ, sed non sine Sacramenti voto, quod in illa includitur.

Q. 177. Quid est contritio imperfecta?

R. Contritio imperfecta est dolor et detestatio supernaturalis peccatorum, quæ vel ex consideratione turpitudinis peccati, vel ex gehennæ et pœnarum metu communiter concipitur.

Q. 178. Ad valide recipiendum sacramentum Pœnitentiæ quænam contritio sufficit?

R. Ad valide recipiendum sacramentum Pœnitentiæ sufficit contritio imperfecta, licet optanda sit perfecta.

Q. 179. Quodnam peccatum committit, qui scienter sine ulla contritione ad sacramentum Pœnitentiæ accedit?

R. Qui scienter sine ulla contritione ad sacramentum Pœnitentiæ accedit, non solum peccatorum quæ confessus est, remissionem non consequitur, sed committit grave sacrilegii peccatum.

c) Confessio peccatorum.

Q. 180. Quid est confessio peccatorum?

R. Confessio peccatorum est eorum accusatio, facta sacerdoti legitime approbato, ad absolutionem sacramentalem consequendam.

Q. 181. Qualis esse debet confessio ad validam sacramenti Pœnitentiæ receptionem?

R. Ad validam sacramenti Pœnitentiæ receptionem confessio debet esse vocalis aut saltem quæ vocalem suppleat, et integra.

Q. 182. Quando confessio est integra?

R. Confessio est integra cum pœnitens omnia peccata mortalia, nondum directe remissa, quorum, post diligentem sui discussionem, conscientiam habet, confitetur cum numero, specie et circumstantiis speciem mutantibus.

Q. 183. Quid agere debet qui peccatorum mortalium numerum non recordatur?

R. Qui peccatorum mortalium numerum non recordatur, debet numerum indicare qui sibi videatur propius ad verum accedere, addendo circiter.

Q. 184. Quid si quis peccatum mortale inculpabiliter omiserit in confessione?

R. Si quis peccatum mortale inculpabiliter omiserit in confessione, Sacramentum valet, et peccatum indirecte remittitur; sed pœnitens tenetur peccatum omissum, cum recordatur, in proxima confessione accusare.

Q. 185. Quodnam peccatum committit, qui culpabiliter peccatum mortale in confessione reticet?

R. Qui culpabiliter peccatum mortale in confessione reticet, non solum ex confessione nullam utilitatem consequitur, sed insuper committit grave sacrilegii peccatum.

Q. 186. Qualis insuper debet esse confessio ad licitam sacramenti Pœnitentiæ receptionem?

R. Ad licitam sacramenti Pœnitentiæ receptionem confessio debet insuper esse devota et humilis, ita ut pœnitens brevi sermone et clara oratione quæ modestiam coniunctam habeat, exclusis inutilibus verbis, sua peccata demisse confiteatur; ea non excuset, minuat, augeat, et confessarii monita recipiat.

d) Satisfactio.

Q. 187. Quid est satisfactio?

R. Satisfactio est pœna, pro peccatis in confessione patefactis, pœnitenti a confessario iniuncta, quæ, ex meritis Iesu Christi per iudicium sacramentale applicatis, specialem vim habet ad pœnam temporalem peccatis debitam solvendam.

Q. 188. Ad quem finem confessarius satisfactionem iniungit?

R. Confessarius satisfactionem iniungit non tantum ad novæ vitæ custodiam et infirmitatis medicamentum, sed etiam ad præteritorum peccatorum vindictam et castigationem.

Q. 189. Quandonam pœnitens satisfactionem a confessario iniunctam exsequi debet?

R. Nisi confessarius tempus exsecutionis assignaverit, curet pœnitens satisfactionem a confessario iniunctam quamprimum exsequi.

B) De absolutione sacramentali.

Q. 190. Quid est absolutio sacramentalis?

R. Absolutio sacramentalis est actus quo confessarius, nomine Iesu Christi, peccata, pœnitenti rite confesso et contrito, per debitæ formæ prolationem, remittit.

Q. 191. Confessorius teneturne ad sacramentale sigillum?

R. Confessarius tenetur ad inviolabile sacramentale sigillum; et non solum nequit revelare peccata quæ in confessione audiverit, sed diligenter etiam cavere debet ne verbo aut signo aut alio quovis modo et quavis de causa prodat aliquatenus peccatorem.

Q. 192. Absolutione sacramentali et peracta satisfactione a confessorio imposita, remittitur ne semper tota pœna temporalis peccatis debita?

R. Absolutione sacramentali et peracta satisfactione a confessario imposita, non semper remittitur tota pœna temporalis peccatis debita, quæ tamen exstingui potest aliis satisfactionibus voluntariis et præsertim Indulgentiis.

Q. 193. Quid intelligitur nomine Indulgentiæ?

R. Nomine Indulgentiæ intelligitur remissio coram Deo pœnæ temporalis debitæ peccatis, ad culpam quod attinet, iam deletis; quam remissionem Ecclesia extra sacramentum Pœnitentiæ concedit.

Art. 5. — De sacramento Extremæ Unctionis.

Q. 194. Quid est sacramentum Extremæ Unctionis?

R. Sacramentum Extremæ Unctionis est Sacramentum a Iesu Christo institutum, quo omnibus post usum rationis vita periclitantibus spiritualia auxilia conferuntur, in mortis periculo maxime proficua, et aliquando etiam solamen ab infirmitatibus corporis.

Q. 195. Hoc sacramentum estne necessarium ad salutem?

R. Hoc sacramentum non est absolute necessarium ad salutem, sed nefas est illud negligere, imo omni studio ac diligentia curandum, ut ubi ægrotus in vitæ periculo versari inceperit, quamprimum, dum sui compos est, hoc sacramentum recipiat.

Art. 6. — De sacramento Ordinis.

Q. 196. Quid est sacramentum Ordinis seu sacræ ordinationis?

R. Sacramentum Ordinis seu sacræ ordinationis est Sacramentum a Iesu Christo institutum ad constituendos in Ecclesia Episcopos, presbyteros et ministros, cum sua quemque potestate et gratia, quibus iidem sacra munia, iuxta proprium gradum, rite obire queant.

Q. 197. Quænam est sacerdotii dignitas?

R. Maxima est sacerdotii dignitas, quia sacerdos est Christi minister et dispensator mysteriorum Dei, mediator inter Deum et homines, potestatem habens in Christi corpus et reale et mysticum.

Art. 7. — De sacramento Matrimonii.

Q. 198. Quid est sacramentum Matrimonii?

R. Sacramentum Matrimonii est ipsummet coniugium inter baptizatos valide initum, ad dignitatem Sacramenti a Iesu Christo evectum, quo gratia coniugibus confertur ut officia, quibus et inter se et erga filios adstringuntur, rite expleant.

Q. 199. Potestne inter baptizatos validum Matrimonium consistere quin sit Sacramentum?

R. Inter baptizatos validum Matrimonium consistere nequit, quin sit eo ipso Sacramentum, quia Iesus Christus ad dignitatem Sacramenti ipsum eorumdem Matrimonium evehere dignatus est.

Q. 200. Quænam sunt essentiales Matrimonii proprietates?

R. Essentiales Matrimonii proprietates sunt unitas et indissolubilitas, quæ in Matrimonio christiano peculiarem obtinent firmitatem ratione Sacramenti.

Q. 201. Quo iure regitur Matrimonium baptizatorum ?

R. Matrimonium baptizatorum regitur iure tum divino tum ecclesiastico, salva competentia civilis potestatis circa effectus mere civiles.

Caput VIII. — De Virtutibus.

Q. 202. Quid est virtus?

R. Virtus est habitus seu constans dispositio inclinans hominem ad bonum operandum et ad malum vitandum.

Q. 203. Quotuplex est virtus?

R. Virtus ratione obiecti est duplex, alia theologica, alia moralis.

Art. 1. — De virtutibus theologicis.

Q. 204. Quid est virtus theologica?

R. Virtus theologica est virtus cuius obiectum immediatum est Deus ut finis supernaturalis, horni nemque ad eum directe ordinat.

Q. 205. Quot sunt virtutes theologicæ?

R. Virtutes theologicæ sunt tres\ fides, spes, caritas.

Q. 206. Virtutes theologicæ suntne necessariæ ad salutem?

R. Virtutes theologicæ sunt omnino necessariæ ad salutem, quia recta ordinatio tum intellectus tum voluntatis in finem supernaturalem sine ipsis haberi nequit.

Q. 207. Quærtam est virtus excellentissima inter virtutes theologicas?

R. Inter virtutes theologicas virtus excellentissima est caritas, quæ est legis perfectio et ne in cælo quidem excidit.

Q. 208. Quid est fides?

R. Fides est virtus supernaturalis, qua, Dei aspirante et adiuvante gratia, ea quæ Deus revelavit et per Ecclesiam nos docuit, vera esse credimus propter auctoritatem ipsius Dei revelantis, qui nec falli nec fallere potest.

Q. 209. Debemusne credere omnes veritates revelatas?

R. Debemus omnes veritates revelatas credere saltem implicite: credo quidquid credit sancta mater Ecclesia; explicite autem credere debemus Deum esse eumque remuneratorem, et mysteria sanctissimæ Trinitatis, Incarnationis et Redemptionis.

Q. 210. Quomodo fidem manifestamus?

R. Fidem manifestamus eam profitentes verbo et opere, et, si oportuerit, etiam mortem oppetendo.

Q. 211. Quid est spes?

R. Spes est virtus supernaturalis, qua, ob merita Iesu Christi, nixi Dei bonitate, omnipotentia et fidelitate, expectamus vitam æternam et gratias necessarias ad eam consequendam, quam Deus promisit iis qui bona opera facient.

Q. 212. Quomodo spem manifestamus?

R. Spem manifestamus non solum verbis, sed etiam opere, dum fidentes ex animo divinis promissis, vitæ asperitates atque ærumnas ipsasque persecutiones patienter toleramus.

Q. 213. Quid. est caritas?

R. Caritas est virtus supernaturalis, qua diligimus Deum super omnia propter seipsum, et nosmetipsos ac proximum propter Deum.

Q. 214. Quomodo nostrum amorem Deo manifestamus?

R. Nostrum amorem Deo manifestamus eius mandata fideliter custodiendo aliaque opera non præcepta, sed eidem accepta, exercendo.

Q. 215. Quomodo nosmetipsos diligere debemus?

R. Nosmetipsos diligere debemus, gloriam Dei nostramque æternam salutem in omnibus quærendo.

Q. 216. Quomodo proximum diligere debemus?

R. Proximum diligere debemus per actus tum internos tum externos, scilicet offensas condonando, damnum, iniuriam et scandalum in ipsum vitando, et ei pro viribus subveniendo in suis necessitatibus, præsertim operibus misericordiæ spiritualis et corporalis.

Q. 217. Quænam sunt opera misericordiæ spiritualis?

R. Opera misericordiæ spiritualis sunt:

1° dubitantibus consilia dare;

2° ignorantes instruere;

3° peccatores monere;

4° afflictos solari;

5° offensas remittere;

6° molestos patienter sustinere;

7° pro vivis et defunctis Deum orare.

Q. 218. Quænam sunt opera misericordiæ corporalis?

R. Opera misericordiæ corporalis sunt:

1° cibum præbere esurientibus;

2° potum præbere sitientibus;

30 nudos cooperire;

4° hospites excipere;

5° infirmos visitare;

6° carcere clausos invisere;

7° mortuos sepelire.

Q. 219. Caritas, qua proximum diligere debemus, complectiturne etiam inimicos?

R. Caritas, qua proximum diligere debemus, complectitur etiam inimicos, quia illi quoque sunt proximi nostri, et Iesus ipse hoc nobis dedit mandatum et exemplum.

Art. 2. — De virtutibus moralibus.

Q. 220. Quid est virtus moralis?

R. Virtus moralis est virtus, cuius obiectum immediatum sunt actus honesti, rectæ rationi conformes.

Q. 221. Quot et quænam sunt præcipuæ virtutes morales?

R. Præcipuæ virtutes morales sunt quatuor: prudentia, iustitia, fortitudo, temperantia, quæ etiam virtutes cardinales appellantur.

Q. 222. Curnam hæ virtutes dicuntur cardinales ?

R. Hæ virtutes dicuntur cardinales, quia sunt veluti cardo totius ædificii moralis, et aliæ virtutes morales ad eas reducuntur.

Caput IX. — De peccatis actualibus seu personalibus.

Q. 223. Quotuplex est peccatum?

R. Peccatum aliud est originale, aliud actuale seu personale.

Q. 224. Quid est peccatum actuale?

R. Peccatum actuale est legis Dei transgressio scienter et libere commissa.

Q. 225. Quotuplici modo peccatum actuale committi potest?

R. Peccatum actuale committi potest cogitatione, verbo et opere sive posito sive omisso; idque vel contra Deum vel contra nosmetipsos vel contra proximum, prout lex quam violamus, directe respicit vel Deum vel nosmetipsos vel proximum.

Q. 226. Quomodo dividitur peccatum actuale?

R. Peccatum actuale dividitur in mortale et veniale.

Q. 227. Quid est peccatum mortale?

R. Peccatum mortale est legis transgressio scienter et libere commissa cum conscientia gravis obligationis.

Q. 228. Curnam hoc peccatum dicitur mortale ?

R. Hoc peccatum dicitur mortale, quia animam avertens a suo ultimo fine; eam privat sua vita supernaturali, quæ est gratia sanctificans; æternæ mortis in Inferno ream facit; merita acquisita mortificat ita ut iam non prosint ad salutem, donec, recuperata gratia, reviviscant; et alia opera meritoria vitæ æternæ impedit.

Q. 229. Quid est peccatum veniale?

R. Peccatum veniale est legis Dei transgressio scienter et libere commissa cum conscientia levis obligationis.

Q. 230. Curnam hoc peccatum dicitur veniale ?

R. Hoc peccatum dicitur veniale, quia, cum animam non avertat a suo fine ultimo, nec spiritualem animæ mortem afferat, facilius veniam obtinere potest etiam sine confessione sacramentali, et est quædam animæ infirmitas, quæ natura sua facilius potest sanari.

Q. 231. Quinam sunt præcipui effectus peccati venialis?

R. Præcipui effectus peccati venialis hi sunt: fervorem caritatis minuit, disponit animam ad peccatum mortale, et hominem reum facit pœnæ temporalis in hac vel in altera vita luendæ.

Q. 232. Præter peccatum debemusne effugere etiam peccandi occasiones?

R. Præter peccatum, debemus effugere, quantum possumus, etiam proximas peccandi occasiones, in quibus scilicet homo se gravi peccandi periculo exponit.

Caput X. — De Novissimis.

Q. 233. Quid intelligitur Novissimorum nomine?

R. Novissimorum nomine intelliguntur quæ postremo hominibus contingent, id est mors, iudicium, Infernus, Paradisus; sed post iudicium ante Paradisum potest esse Purgatorium.

Q. 234. Quænam de morte præcipue recogitare debemus?

R. De morte præcipue recogitare debemus, eam esse pœnam peccati, momentum a quo pendet æternitas, ita ut post mortem nullus locus pœnitentiæ et merito relinquatur, eiusque horam et circumstantias esse incertas.

Q. 235. Quid primum contingit animæ illico post mortem?

R. Anima illico post mortem sistitur ad tribunal Christi, subitura iudicium particulare.

Q. 236. De quibusnam anima in particidari iudicio indicatur?

R. De omnibus omnino anima in particulari iudicio iudicatur, scilicet de cogitationibus, verbis, operibus et omissionibus; et hoc iudicium in iudicio universali, veluti exteriore manifestatione, confirmabitur.

Q. 237. Post particulare iudicium quid erit de anima?

R. Post particulare iudicium anima, si gratia caret ob mortale peccatum, statim Inferni pœnis addicitur; si est in gratia et libera quoque est a quovis peccato veniali et a quovis debito pœnæ temporalis, statim ad Paradisi gloriam assumitur; denique si est in gratia, sed eum aliquo peccato veniali vel aliquo adhuc debito pœnæ temporalis, in Purgatorio detinetur donec divinæ iustitiæ plene satisfecerit.

Q. 238. Quid erit de damnatis in Inferno?

R. In Inferno dæmones et una cum ipsis damnati homines, sine corpore ante iudicium universale, cum corpore post universale iudicium, in æternum privantur beatifica Dei visione et igne reali aliisque gravissimis cruciantur pœnis.

Q. 239. Quid erit de. anima in Purgatorio?

R. Anima in Purgatorio pœnas temporales peccatis debitas et in hac vita nondum perfecte solutas luit privatione visionis beatificæ aliisque gravibus pœnis, donec divinæ iustitiæ plene satisfecerit et ita in Paradisum admittatur.

Q. 240. Quid erit de iustorum animabus in Paradiso?

R. In Paradiso iustorum animæ sine corpore ante universale iudicium, una cum corpore post iudicium universale, beatifica Dei visione, unaque cum ipsa omni bono in æternum perfruuntur, sine admixtione vel formidine ullius mali, in societate Domini nostri Iesu Christi, beatæ Mariæ Virginis Cælitumque ceterorum.