Catechismus Catholicus Petri Cardinalis Gasparri

I. — Catechismus pro puerulis ad Sanctam Communionem admittendis ad normam decreti «quam singulari» Pii Papæ X

epub mobi

Signum Sanctæ Crucis.

Pater noster.

Ave, Maria.

Symbolum Apostolorum.

Actus contritionis.

Sacramenta.

Q. 1. Quis te creavit?

R. Me creavit Deus.

Q. 2. Quid intelligis nomine Dei?

R. Nomine Dei intelligo spiritum purissimum, omni perfectione infinitum, qui creavit res omnes sive quæ in cælo sive quæ in terris sunt.

Q. 3. Curnam Deus te creavit?

R. Deus me creavit ut cum cognoscerem, amarem eiusque mandata servarem atque ita post mortem beatus essem in Paradiso.

Q. 4. Quomodo Deus punit illos, qui eius mandata non servant?

R. Illos qui eius mandata non servant, Deus punit in Inferno.

Q. 5. Ubinam est Deus?

R. Deus est in cælo, in terra et in omnibus locis.

Q. 6. Deus habetne initium et finem?

R. Deus non habet initium nec finem, quia est æternus.

Q. 7. Omniane Deus perspecta habet?

R. Deus omnia perspecta habet, etiam quæ libera creaturarum actione futura sunt, ipsosque cordis affectus et mentis cogitationes.

Q. 8. Deus estne unus?

R. Deus unus est unitate naturæ in tribus distinctis Personis, quæ appellantur Pater, Filius et Spiritus Sanctus quæque sanctissimam Trinitatem constituunt.

Q. 9. Quænam divina Persona facta est homo?

R. Facta est homo secunda divina Persona, idest Filius Dei.

Q. 10. Quo nomine vocatur Filius Dei factus homo?

R. Filius Dei factus homo vocatur Iesus Christus.

Q. 11. Quomodo Filius Dei factus est homo?

R. Filius Dei factus est homo, corpus et animam, virtute Spiritus Sancti, sumens in sinu purissimo beatæ Mariæ Virginis.

Q. 12. Curnam Filius Dei factus est homo?

R. Filius Dei factus est homo, ut nos liberaret a peccato atque ita nos perduceret in Paradisum.

Q. 13. Quid fecit Iesus Christus ut nos liberaret a peccato atque ita nos perduceret in Paradisum?

R. Iesus Christus ut nos liberaret a peccato atque ita nos perduceret in Paradisum, passus et mortuus est in cruce, deinde resurrexit et ascendit in cælum, unde venturus est iudicare vivos et mortuos.

Q. 14. Quid sunt Sacramenta?

R. Sacramenta sunt media a Christo Domino instituta ad gratiam nobis conferendam.

Q. 15. Quodnam Sacramentum usque adhuc recepisti?

R. Usque adhuc recepi sacramentum Baptismi, quo factus sum christianus et capax Sacramenta recipiendi.

Q. 16. Quænam Sacramenta modo recipere desideras?

R. Modo recipere desidero sacramenta Confirmationis, Pœnitentiæ, et Eucharistiæ.

Q. 17. Quid est sacramentum Confirmationis?

R. Sacramentum Confirmationis est sacramentum a Iesu Christo institutum ad conferendam specialem gratiam et dona Spiritus Sancti, quibus confirmatus roboratur ad fidem verbo et opere profitendam.

Q. 18. Quid est sacramentum Pœnitentiæ?

R. Sacramentum Pœnitentiæ est sacramentum a Iesu Christo institutum, quo peccata post Baptismum commissa remittuntur.

Q. 19. Quid requiritur ut quis rite recipiat sacramentum Pœnitentiæ?

R. Ut quis rite recipiat sacramentum Pœnitentiæ, requiritur:

1° examen conscientiæ;

2° dolor de peccatis;

3° propositum non peccandi de cætero;

4° confessio peccatorum;

5° adimpletio pœnitentiæ, quam confessarius imposuit.

Q. 20. Quænam peccata in sacramento Pœnitentiæ confiteri debemus?

R. In sacramento Pœnitentiæ confiteri debemus omnia peccata mortalia post Baptismum commissa, sed possumus etiam peccata venialia et mortalia iam directe remissa utiliter confiteri.

Q. 21. Quid est sacramentum Eucharistiæ?

R. Sacramentum Eucharistiæ est sacramentum corporis et sanguinis Iesu Christi.

Q. 22. Ubinam est Iesus Christus?

R. Iesus Christus, uti Deus, est ubique; uti Deus et homo, est in cælo et in sanctissima Eucharistia.

Q. 23. Quid est igitur sanctam Communionem facere?

R. Sanctam Communionem facere est ipsum Iesum Christum vivum et verum in eucharistico Sacramento recipere.

Q. 24. Curnam desideras sanctam facere Communionem?

R. Sanctam facere Communionem desidero, quia Iesus Christus amat me, et ideo desiderat in me venire; ego quoque amo Iesum Christum et ideo valde desidero eumdem recipere.

Q. 25. Quid requiritur ut quis rite recipiat sacramentum Eucharistiæ?

R. Ut quis rite recipiat sacramentum Eucharistiæ, requiritur:

1° ut sit in statu gratiæ, idest amicitiæ Dei;

2° ut sit ieiunus a media nocte usque ad momentum Communionis;

3° ut sanctam Communionem et præparatio diligens antecedat et congrua gratiarum actio subsequatur.

Q. 26. Quid promittes Iesu Christo die primæ tuæ Communionis?

R. Die primæ meæ Communionis Iesu Christo promittam, me singulis diebus festis Missam auditurum, sæpe sacramenta Pœnitentiæ et Eucharistiæ recepturum, catechismi scholas frequentaturum, parentibus obedientiam præbiturum et malos socios sedulo vitaturum.