1
si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes
2
implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes
3
nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes
4
non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum
5
hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu
6
qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo
7
sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo
8
humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis
9
propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen
10
ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum
11
et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris
12
itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini
13
Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate
14
omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus
15
ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo
16
verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi
17
sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobis
18
id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi
19
spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt
20
neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit
21
omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi Iesu
22
experimentum autem eius cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium
23
hunc igitur spero me mittere mox ut videro quae circa me sunt
24
confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito
25
necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae mittere ad vos
26
quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat propterea quod audieratis illum infirmatum
27
nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est eius non solum autem eius verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberem
28
festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim
29
excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi cum honore habetote
30
quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium