Ecclesiastes chapter 4

Book
Chapter
1
verti me ad alia et vidi calumnias quae sub sole geruntur et lacrimas innocentum et consolatorem neminem nec posse resistere eorum violentiae cunctorum auxilio destitutos
2
et laudavi magis mortuos quam viventes
3
et feliciorem utroque iudicavi qui necdum natus est nec vidit mala quae sub sole fiunt
4
rursum contemplatus omnes labores hominum et industrias animadverti patere invidiae proximi et in hoc ergo vanitas et cura superflua est
5
stultus conplicat manus suas et comedit carnes suas dicens
6
melior est pugillus cum requie quam plena utraque manus cum labore et adflictione animi
7
considerans repperi et aliam vanitatem sub sole
8
unus est et secundum non habet non filium non fratrem et tamen laborare non cessat nec satiantur oculi eius divitiis nec recogitat dicens cui laboro et fraudo animam meam bonis in hoc quoque vanitas est et adflictio pessima
9
melius ergo est duos simul esse quam unum habent enim emolumentum societatis suae
10
si unus ceciderit ab altero fulcietur vae soli quia cum ruerit non habet sublevantem
11
et si dormierint duo fovebuntur mutuo unus quomodo calefiet
12
et si quispiam praevaluerit contra unum duo resistent ei funiculus triplex difficile rumpitur
13
melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto qui nescit providere in posterum
14
quod et de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum et alius natus in regno inopia consumatur
15
vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adulescente secundo qui consurgit pro eo
16
infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum et qui postea futuri sunt non laetabuntur in eo sed et hoc vanitas et adflictio spiritus