MARTYROLOGIUM ROMANUM

15 Julii     

Idibus Julii. Luna ...     x. C

Sancti Henrici Primi, Imperatoris Romanorum et Confessoris, cujus dies natalis tertio Idus mensis hujus recensetur.

Lugduni, in Gallia, depositio sancti Bonaventurae, Cardinalis et Episcopi Albanensis, Confessoris et Ecclesiae Doctoris, ex Ordine Minorum, doctrina et vitae sanctitate celeberrimi. Ipsius tamen festivitas pridie hujus diei recolitur.

Papiae sancti Felicis, Episcopi et Martyris.

In Portu Romano natalis sanctorum Martyrum Eutropii, atque Zosimae et Bonosae sororum.

Carthagine beati Catulini Diaconi, de cujus laudibus sanctus Augustinus sermonem ad populum habuit, et sanctorum Januarii, Florentii, Juliae et Justae Martyrum; qui positi sunt in Basilica Fausti.

Alexandriae sanctorvun Martyrum Philippi, Zenonis, Narsei et decem infantum.

In insula Tenedo sancti Abudemii Martyris, qui sub Diocletiano passus est.

Sebaste, in Armenia, sancti Antiochi medici, qui, sub Hadriano Praeside, capite obtruncatus est; cumque ex eo lac pro sanguine manaret, Cyriacus carnifex, conversus ad Christum, et ipse martyrium subiit.

Nisibi, in Mesopotamia, natalis sancti Jacobi, ejusdem urbis Episcopi, magnae sanctitatis viri. Hic, miraculis et eruditione clarus, unus fuit, sub persecutione Galerii Maximiani, ex numero Confessorum, qui in Nicaena deinde Synodo perversitatem Arii, Homousii oppositione, damnarunt; cujus et sancti Alexandri Episcopi oratione ipse Arius condignam suae iniquitatis mercedem, effusis visceribus, Constantinopoli recepit.

Neapoli, in Campania, sancti Athanasii, ejusdem civitatis Episcopi, qui, ab impio nepote Sergio multa passus ac sede pulsus, tandem Verulis, in Hernicis, confectus aerumnis, migravit in caelum, tempore Caroli Calvi.

Campi Salentinorum, in Apulia, sancti Pompilii Mariae Pirrotti, Confessoris, ex Ordine Clericorum Pauperum Matris Dei Scholarum Piarum, vita apostolica praeclari, a Pio Undecimo, Pontifice Maximo, inter Sanctos relati.

Panormi Inventio corporis sanctae Rosaliae, Virginis Panormitanae; quod, Urbano Octavo Pontifice Maximo, repertum divinitus, Jubilaei anno Siciliam a peste liberavit.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.