MARTYROLOGIUM ROMANUM

14 Julii   

Pridie Idus Julii. Luna ...     xj. B

Sancti Bonaventurae, ex Ordine Minorum, Cardinalis et Episcopi Albanensis, Confessoris et Ecclesiae Doctoris; qui sequenti die migravit ad Dominum.

Romae natalis sancti Camilli de Lellis, Presbyteri et Confessoris, Clericorum Regularium infirmis ministrantium Institutoris; quem, virtutibus et miraculis clarum, Summus Pontifex Benedictus Decimus quartus in Sanctorum numero recensuit, et Leo Decimus tertius caelestem hospitalium et infirmorum Patronvun renuntiavit. Ipsius tamen festivitas quintodecimo Kalendas Augusti recolitur.

Item Romae sancti Justi militis, qui, sub Claudio Tribuno, apparente sibi divinitus Cruce, credidit in Christum, et, mox baptizatus, omnia sua pauperibus erogavit; tentus deinde a Magnetio Praefecto, atque verberari nervis, galea ignita contegi et in rogum immitti jussus ac ne in capillo quidem laesus, in Domini confessione reddidit spiritum.

Synope, in Ponto, sancti Phocae Martyris, ejusdem civitatis Episcopi, qui, sub Trajano Imperatore, carcerem, vincula, ferrum ignemque pro Christo superans, evolavit in caelum. Ejus reliquiae postea Viennam, in Gallia, sunt delatae, et in Basilica sanctorum Apostolorum conditae.

Alexandriae sancti Heraclae Antistitis, ob cujus celeberrimam opinionem, Africanus historiographus memorat se Alexandriam, ad eum visendum, properasse.

Carthagine sancti Cyri Episcopi, in cujus festivitate sanctus Augustinus de eo sermonem ad populum habuit.

Novocomi sancti Felicis, qui fuit primus ejusdem civitatis Episcopus.

Brixiae sancti Optatiani Episcopi.

Daventriae, in Belgis, sancti Marcellini, Presbyteri et Confessoris.

Limae, in Peruvia, sancti Francisci Solani, Sacerdotis ex Ordine Minorum et Confessoris; qui, praedicatione, signis et virtutibus apud Indos occidentales illustris, migravit ad Dominum, atque a Benedicto Decimo tertio, Pontifice Maximo, Sanctorum fastis adscriptus est.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.