MARTYROLOGIUM ROMANUM

17 Junii   

Quintodecimo Kalendas Julii. Luna ...     viij. E

Romae natalis sanctorum ducentorum et sexaginta duorum Martyrum, qui, in persecutione Diocletiani, pro fide Christi sunt necati, ac positi via Salaria veteri, ad clivum Cucumeris.

Vesontione, in Galliis, sancti Antidii, Episcopi et Martyris, qui, ob Christi fidem, a Wandalis occisus fuit.

Apolloniae, in Macedonia, sanctorum Martyrum Atheniensium Isauri Diaconi, Innocentii, Felicis, Jeremiae et Peregrini, qui, a Trpontio Tribuno varie torti, capite obtruncati sunt.

Tarracinae, in Campania, sancti Montani militis, qui, sub Hadriano Imperatore et Leontio Consulari, post multa tormenta, martyrii coronam accepit.

Apud Venafrum, in Campania, sanctorum Martyrum Nicandri et Marciani, qui, in persecutione Maximiani, capite caesi sunt.

Chalcedone sanctorum Martyrum Manuelis, Sabelis et Ismaelis, qui, pacis causa apud Julianum Apostatam pro Persarum Rege legatione fungentes, ab ipso Imperatore, cum idola venerari compellerentur idque constanti animo recusarent, gladio feriri jubentur.

Ameriae, in Umbria, sancti Himerii Episcopi, cujus corpus Cremonam, in Insubria, translatum est.

In pago Bituricensi sancti Gundulphi Episcopi.

Aurelianis, in Gallia, sancti Aviti, Presbyteri et Confessoris.

In Phrygia sancti Hypatii Confessoris.

Item sancti Bessarionis Anachoretae.

Pisis, in Tuscia, sancti Rainerii Confessoris.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.