MARTYROLOGIUM ROMANUM

18 Aprilis

Quartodecimo Kalendas Maji. Luna ...     vij. F

Apud montem Senarium, in Etruria, natalis sancti Amidaei Confessoris, e septem Fundatoribus Ordinis Servorum beatae Mariae Virginis, flagrantissima in Deum caritate praeclari. Ipsius tamen ac Sociorum festum pridie Idus Februarii celebratur.

Romae beati Apollonii Senatoris, qui, sub Commodo Principe et Perennio Praefecto, a servo proditus quod Christianus esset, jussusque ut rationem fidei suae redderet, insigne volumen composuit, quod in Senatu legit; et nihilominus pro Christo, sententia Senatus, capite truncatus est.

Messanae, in Sicilia, natalis sanctorum Martyrum Eleutherii, Episcopi Illyrici, et Anthiae matris. Ipse, cum esset vitae sanctimonia et miraculorum virtute illustris, sub Hadriano Principe, lectum ferreum ignitum, craticulam et sartaginem, oleo et pice ac resina ferventem, superans, projectus quoque leonibus sed ab illis nil laesus, novissime simul cum matre jugulatur.

Cordubae, in Hispania, sancti Perfecti, Presbyteri et Martyris, qui a Mauris, eo quod inveheretur in Mahumetis sectam et firmiter Christi fidem profiteretur, gladio trucidatus est.

Messanae, in Sicilia, sancti Corebi Praefecti, qui, per sanctum Eleutherium conversus ad fidem, gladio percussus est.

Brixiae sancti Caloceri Martyris, qui, a sanctis Faustino et Jovita conversus ad Christum, sub Hadriano Principe gloriosum confessionis certamen complevit.

Mediolani sancti Galdini, Cardinalis et ejusdem civitatis Episcopi, qui, concione adversus haereticos expleta, spiritum Deo reddidit.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.