MARTYROLOGIUM ROMANUM

16 Aprilis

Sexdecimo Kalendas Maji. Luna ...     ix. D

Corinthi natalis sanctorum Martyrum Callisti et Charisii, cum aliis septem, qui omnes, post alia tolerata supplicia, in mare demersi sunt.

Caesaraugustae, in Hispania, item natalis sanctorum decem et octo Martyrum, scilicet Optati, Luperci, Successi, Martialis, Urbani, Juliae, Quinctiliani, Publii, Frontonis, Felicis, Caeciliani, Eventii, Primitivi, Apodemii, et aliorum quatuor qui Saturnini vocati esse referuntur. Hi omnes sub Daciano, Hispaniarum Praeside, simul poenis affecti atque interempti sunt; quorum illustre martyrium Prudentius versibus exornavit.

In eadem civitate sanctorum Caji et Crementii, qui, secundo confessi et in Christi fide perseverantes, martyrii calicem gustaverunt.

Ibidem sancti Lamberti Martyris.

Item Caesaraugustae sanctae Encratidis, Virginis et Martyris, quae, laniato corpore, mamilla abscissa et jecore avulso, adhuc superstes in carcere inclusa et retenta est, donec ulceratum ipsius corpus putresceret.

Palentiae sancti Turibii, Episcopi Asturicensis, qui, ope sancti Leonis Papse, Priscilliani haeresim ex Hispania penitus profligavit, clarusque miraculis quievit in pace.

Bracari, in Lusitania, sancti Fructuosi Episcopi.

Sesciaci, in Constantiensi Galliae territorio, transitus sancti Paterni, Episcopi Abrincensis et Confessoris.

Romae natalis sancti Benedicti-Josephi Labre Confessoris, qui contemptu sui et extremae voluntariae paupertatis laude exstitit insignis.

Apud Valencenas, in Gallia, sancti Drogonis Confessoris.

Nivernis, in Gallia, sanctae Mariae-Bernardae Soubirous, Virginis, e Congregatione Sororum a Caritate et Institutione Christiana, Lapurdi, adhuc iuvenculae, iteratis apparitionibus Immaculatae Dei Genitricis Mariae recreatae, quam Pius Papa Undecimus inter sanctas Virgines adscripsit.

Senis, in Tuscia, beati Joachim, ex Ordine Servorum beatae Mariae Virginis.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.