MARTYROLOGIUM ROMANUM

6 Aprilis   

Octavo Idus Aprilis. Luna ...     vij. A

Mediolani passio sancti Petri, ex Ordine Praedicatorum, Martyris, qui ab haereticis, ob fidem catholicam, interemptus est. lpsius tamen festivitas recolitur tertio Kalendas Maji.

Velehradii, in Moravia, natalis sancti Methodii, Episcopi et Confessoris, qui, una cum sancto Cyrillo, item Episcopo et fratre suo, cujus natalis sextodecimo Kalendas Martii recensetur, multas Slavicas gentes earumque Reges ad fidem Christi perduxit. Horum autem Sanctorum festum Nonis Julii celebratur.

In Macedonia sanctorum Martyrum Timothei et Diogenis.

In Perside sanctorum centum viginti Martyrum.

Ascalone, in Palaestina, passio sanctorum Platonidis et aliorum duorum Martyrum.

Carthagine sancti Marcellini Martyris, qui, ob catholicae fidei defensionem, ab haereticis occisus est.

In Dania sancti Gulielmi Abbatis, vita et miraculis clari.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.