MARTYROLOGIUM ROMANUM

3 Aprilis     

Tertio Nonas Aprilis. Luna ...     vij. E

Romae natalis beati Xysti Primi, Papae et Martyris; qui, temporibus Hadriani Imperatoris, summa cum laude rexit Ecclesiam, ac demum, sub Antonino Pio, ut sibi Christum lucrifaceret, libenter mortem sustinuit temporalem.

Tauromenii, in Sicilia, sancti Pancratii Episcopi, qui Christi Evangelium, quod a sancto Petro Apostolo illuc missus praedicaverat, martyrii sanguine consignavit.

Tomis, in Scythia, natalis sanctorum Martyrum Evagrii et Benigni.

Tyri, in Phoenicia, sancti Vulpiani Martyris, qui, in persecutione Maximiani Galerii, cum aspide et cane insutus culeo, in mare demersus fuit.

Thessalonicae passio sanctarum Virginum Agapis et Chioniae, Diocletiano Imperatore, sub quo et sancta Virgo Irene, earum soror, postmodum passura erat. Ambae vero, cum Christum negare nollent, primum in carcere maceratae sunt, postea in ignem missae, sed a flammis intactae, ibi, oratione ad Dominum fusa, animas reddiderunt.

In monasterio Medicii, in Bithynia, depositio sancti Nicetae Abbatis, qui ob cultum sanctarum Imaginum, sub Leone Armeno, multa passus est, ac tandem, juxta Constantinopolim, Confessor quievit in pace.

In Anglia sancti Richardi, Episcopi Cicestrensis, sanctitate et miraculorum gloria conspicui.

Eboriaci, in territorio Meldensi, sanctae Burgundofarae, etiam Farae nomine appellatae, Abbatissae et Virginis.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.