MARTYROLOGIUM ROMANUM

24 Novembris

Octavo Kalendas Decembris. Luna ...     j. E

Sancti Joannis a Cruce Presbyteri, Confessoris et Ecclesiae Doctoris, sanctae Teresiae in Carmelitarum reformatione socii, cujus dies natalis decimo nono Kalendas Januarii recensetur.

Eodem die natalis sancti Chrysogoni Martyris, qui, post longa vincula et carceres pro constantissima Christi confessione toleratos, Aquilejam, jubente Diocletiano, perductus, tandem, caesus capite et in mare projectus, martyrium consummavit.

Romae sancti Crescentiani Martyris, qui in passione beati Marcelli Papae memoratur.

Apud Corinthum sancti Alexandri Martyris, qui, sub Juliano Apostata et Sallustio Prseside, pro Christi fide certavit usque ad mortem.

Perusiae sancti Felicissimi Martyris.

Ameriae, in Umbria, sanctae Firminae, Virginis et Martyris; quae, in persecutione Diocletiani Imperatoris, varie cruciata est, ac demum, suspensa et lampadibus ardentibus adusta, immaculatum spiritum Deo reddidit.

Cordubae, in Hispania, sanctarum Virginum et Martyrum Florae et Mariae; quae, post diuturnos carceres, in persecutione Arabica, gladio interemptae sunt.

Mediolani sancti Protasii Episcopi, qui apud Constantem Imperatorem in Concilio Sardicensi causam Athanasii defendit, ac demum, pro Ecclesia sibi commissa et pro religione multis perfunctus laboribus, migravit ad Dominum.

In territorio Arvernensi sancti Portiani Abbatis, qui, sub Theodorico Rege, miraculis claruit; cujus etiam nomen inditum mansit tam monasterio cui Sanctus ipse praefuit, quam oppido quod in eodem loco postea constructum fuit.

In castro Blavio, in Gallia, sancti Romani Presbyteri, cujus sanctitatis praeconium gloria miraculorum declarat.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.