MARTYROLOGIUM ROMANUM

23 Novembris

Nono Kalendas Decembris. Luna ...     ij. D

Natalis sancti Clementis Primi, Papae et Martyris, qui, tertius post beatum Petrum Apostolum, Pontificatum tenuit, et, in persecutione Trajani, apud Chersonesum relegatus, ibi, alligata ad ejus collum anchora, praecipitatus in mare, martyrio coronatur. Ipsius autem corpus, Hadriano Secundo Summo Pontifice, a sanctis Cyrillo et Methodio fratribus Romam translatum, in Ecclesia quae ejus nomine antea fuerat exstructa, honorifice reconditum est.

Romae sanctae Felicitatis Martyris, septem filiorum Martyrum matris; quae, post eos, jubente Marco Antonino Imperatore, decollata est pro Christo.

Cyzici, in Hellesponto, sancti Sisinii Martyris, qui in persecutione Diocletiani Imperatoris, post multa tormenta, gladio caesus est.

Emeritae, in Hispania, sanctae Lucretiae, Virginis et Martyris; quae in eadem persecutione, sub Daciano Praeside, martyrium consummavit.

Iconii, in Lycaonia, sancti Amphilochii Episcopi, qui, sanctorum Basilii et Gregorii Nazianzeni in eremo socius et in Episcopatu collega, tandem, post multa quae suscepit pro catholica fide certamina, sanctitate et doctrina clarus, quievit in pace.

Agrigenti depositio sancti Gregorii Episcopi.

In oppido Hasbaniae, in Belgio, sancti Trudonis, Presbyteri et Confessoris, cujus nomine postmodum insignitum fuit tum monasterium illic ab eodem Sancto in suis praediis erectum, tum ipsum oppidum in eo loco paulatim exstructum.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.