MARTYROLOGIUM ROMANUM

10 Novembris

Quiarto Idus Novembris. Luna ...     vij. E

Neapoli, in Campania, natalis sancti Andreae Avellini, Clerici Regularis et Confessoris, sanctitate et salutis proximorum procurandae studio praecelebris, quem, miraculis clarum, Clemens Undecimus, Pontifex Maximus, Sanctorum catalogo adscripsit.

Eodem die natalis quoque sanctorum Martyrum Tryphonis, et Respicii, ac Nymphae Virginis.

Romae item natalis sancti Leonis Papae Primi, Confessoris et Ecclesiae Doctoris; qui, virtutum excellens meritis, dictus est Magnus. Ejus temporibus celebrata fuit sancta Synodus Chalcedonensis, in qua ipse per legatos damnavit Eutychen; cujus etiam Synodi decreta postmodum auctoritate sua confirmavit. Tandem, cum sanxlsset multa luculenterque scripsisset, Pastor bonus, de sancta Dei Ecclesia et universo grege Dominico optime meritus, quievit in pace. Ipsius tamen festivitas tertio Idus Aprilis celebratur.

Iconii, in Lycaonia, sanctarum mulierum Tryphennae et Tryphosae, quae, beati Pauli praedicatione et exemplo Theclae, in Christiana disciplina plurimum profecerunt.

Antiochiae sanctorum Demetrii Episcopi, Aniani Diaconi, Eustosii et aliorum viginti (20) Martyrum.

In territorio Agathensi, in Gallia, sanctorum Martyrum Tiberii, Modesti et Florentiae; qui, tempore Diocletiani, variis tormentis cruciati, martyrium compleverunt.

Ravennae sancti Probi Episcopi, miraculis clari.

Aurelianis, in Gallia, sancti Monitoris, Episcopi et Confessoris.

In Anglia sancti Justi Episcopi, qui, una cum Augustino, Mellito et aliis a beato Gregorio Papa in eam insulam missus ad praedicandum Evangelium, ibidem, sanctitate celebris, obdormivit in Domino.

In oppido Milleduno, in Gallia, sancti Leonis Confessoris.

In Paro insula sanctae Theoctistis Virginis.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.