MARTYROLOGIUM ROMANUM

14 Octobris

Pridie Idus Octobris. Luna ...     xj. B

Romae, via Aurelia, natalis beati Callisti Primi, Papae et Martyris; qui, Alexandri Imperatoris jussu, diutius fame in carcere cruciatus, et quotidie fustibus caesus, tandem, praecipitatus e fenestra domus in qua custodiebatur, atque in puteum demersus, victoriae txiumphum promeruit.

Arimini sancti Gaudentii, Episcopi et Martyris.

Caesareae, in Palaestina, sanctorum Carponii, Evaristi et Prisciani, fratrum beatae Fortunatae, qui, gladio jugulati, pariter martyrii coronam perceperunt.

Item sanctorum Saturnini et Lupi.

Caesareae, in Palaestina, sanctae Fortunatae, Virginis et Martyris, ac praedictorum Martyrum Carponii, Evaristi et Prisciani sororis; quae, in persecutione Diocletiani, post equuleum, ignes, bestias et alia tormenta superata, spiritum Deo reddidit. Ipsius corpus postea Neapolim, in Campania, delatum fuit.

Tuderti, in Umbria, sancti Fortunati Episcopi, qui (ut beatus Gregorius Papa refert) in immundis spiritibus effugandis immensae gratia virtutis emicuit.

Herbipoli, in Germania, sancti Burchardi, qui fuit primus illius civitatis Episcopus.

Brugis Flandrorum sancti Donatiani, Rhemensis Episcopi.

Treviris sancti Rustici Episcopi.

Lugduni, in Gallia, sancti Justi, Episcopi et Confessoris, mirae sanctitatis et prophetici spiritus viri; qui, Episcopatu dimisso, in eremum Aegypti, una cum Lectore suo Viatore, secessit, ibique, cum aliquot annos proximam Angelis egisset vitam, et dignus suorum laborum finis advenisset, coronam justitiae percepturus migravit ad Dominum. Ipsius sanctum corpus, una cum ossibus beati Viatoris, qui ejusdem Episcopi fuerat minister, Lugdunum postea quarto Nonas Septembris delatum fuit.

Eodem die depositio beati Dominici Loricati.

Arpini, in Latio, sancti Bernardi Confessoris.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.