MARTYROLOGIUM ROMANUM
13 Octobris
Tertio Idus Octobris. Luna ... xij. A
Sancti Eduardi, Regis Anglorum et Confessoris, qui Nonis Januarii obdormivit in Domino, sed hac die, ob Translationem corporis ejus, potissimum colitur.
Apud Troadem, Asiae minoris urbem, natalis sancti Carpi, qui fuit discipulus beati Pauli Apostoli.
Cordubae, in Hispania, item natalis sanctorum Martyrum Fausti, Januarii et Martialis; qui, primo equulei poena cruciati, deinde, superciliis rasis, dentibus evulsis, auribus quoque et naribus praecisis, ignis passione martyrium consummarunt.
Thessalonicae sancti Florentii Martyris, qui, post varia tormenta, igne combustus est.
Apud Stokeraviam, in Austria, sancti Colmanni Martyris.
Antiochiae sancti Theophili Episcopi, qui, sextus post beatum Petrum Apostolum, ejusdem Ecclesiae Pontificatum tenuit.
Turonis, in Gallia, sancti Venantii, Abbatis et Confessoris.
Apud Sublacum, in Latio, sanctae Chelidoniae Virginis.
Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.