3 Octobris
MARTYROLOGIUM ROMANUM
Quinto Nonas Octobris. Luna ... vij. E
Sanctae Teresiae a Jesu Infante, ex Ordine Carmelitarum Excalceatorum, Virginis, peculiaris omnium Missionum Patronae; cujus dies natalis pridie Kalendas Octobris recensetur.
Romae, ad Ursum pileatum, sancti Candidi Martyris.
Apud antiquos Saxones sanctorum Martyrum duorum Ewaldorum, qui, cum essent Presbyteri et Christum ibi praedicare coepissent, comprehensi sunt a Paganis et occisi; ad quorum corpora noctu lux multa, diu apparens, et ubi essent et cujus essent meriti, declaravit.
Eodem die sanctorum Martyrum Dionysii, Fausti, Caji, Petri, Pauli et aliorum quatuor, qui primum, sub Decio, multa passi sunt, ac demum, sub Valeriano, ab Aemiliano Prseside diu tormentis vexati, martyrii palmam meruerunt.
In Africa sancti Maximiani, Episcopi Bagajensis, qui, a Donatistis iterum atque iterum saevissima perpessus, ex alta denique turri praecipitatus est, et pro mortuo derelictus; sed, postmodum a transeuntibus collectus et pia curatione sanatus, catholicam fidem propugnare non destitit, donec, gloria confessionis clarus, quievit in Domino.
Legione, in Hispania, sancti Froilani, ejusdem civitatis Episcopi, monasticae vitae propagandae studio, beneficentia in pauperes, ceterisque virtutibus et miraculis clari.
In dioecesi Namurcensi, apud Belgas, sancti Gerardi Abbatis.
In Palaestina sancti Hesychii Confessoris, qui fuit sancti Hilarionis discipulus et in peregrinatione socius.
Savonae, in Liguria, sanctae Mariae Josephae Rossello, Instituti Filiarum Nostrae Dominae a Misericordia Fundatricis, quam, caritatis operibus praeclaram, Pius Papa Duodecimus sanctis Virginibus adnumeravit.
Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.