MARTYROLOGIUM ROMANUM

29 Septembris

Tertio Kalendas Octobris. Luna ...     xxvj. C

In monte Gargano venerabilis memoria beati Michaelis Archangeli, quando ipsius nomine ibi consecrata fuit Ecclesia, vili quidem facta schemate, sed caelesti praestans virtute.

Antisiodori sancti Fraterni, Episcopi et Martyris.

In Thracia natalis sanctorum Martyrum Eutychii, Plauti et Heracleae.

In Perside sanctorum Martyrum Dadae, e Saporis Regis consanguineis, Casdoae uxoris, et Gabdelae filii; qui, honoribus exuti ac variis tormentis dilaniati, tandem, post longos carceres, gladio sunt animadversi.

In Armenia sanctarum Virginum Ripsimis et Sociarum Martyrum, sub Tiridate Rege.

In Perside sanctae Gudeliae Martyris, quae, cum plurimos convertisset ad Christum, ac Solem et Ignem adorare noluisset, ideo, sub Sapore Rege, post multa tormenta, cute capitis detracta, ligno affixa, meruit obtinere triumphum.

In Ponte Curvo, apud Aquinum, sancti Grimoaldi, Presbyteri et Confessoris.

In Palaestina sancti Quiriaci Anachoreta.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.