MARTYROLOGIUM ROMANUM

15 Septembris

Decimo septimo Kalendas Octobris.  Luna ...    x. C

Octava Nativitatis beatae Mariae Virginis. Festum Septem Dolorum ejusdem beatissimae Virginis Mariae.

Romae, via Nomentana, natalis beati Nicomedis, Presbyteri et Martyris, qui, cum diceret compellentibus se sacrificare: « Ego non sacrifico nisi Deo omnipotenti, qui regnat in caelis », plumbatis diutissime caesus est, atque in eo tormento migravit ad Dominum.

Cordubae, in Hispania, sanctorum Martyrum Emilae Diaconi, et Jeremise, qui, in persecutione Arabica, post longam carceris macerationem, demum, cervicibus pro Christo abscissis, martyrium compleverunt.

In territorio Cabillonensi sancti Valeriani Martyris, quem Priscus Praeses, suspensum et gravi ungularum laceratione cruciatum, tandem, cum in Christi confessione videret immobilem ac laeto animo in ejus laudibus permanentem, gladio animadverti praecepit.

Hadrianopoli, in Thracia, sanctorum Martyrum Maximi, Theodori et Asclepiodoti; qui sub Maximiano Imperatore coronati sunt.

Item sancti Porphyrii mimi, qui, coram Juliano Apostata, per jocum suscipiens baptismum, Dei virtute derepente mutatur, et Christianum se esse profitetur; ac mox, ipsius Imperatoris mandato securi percussus, martyrio coronatur.

Eodem die sancti Nicetae Gothi, qui ab Athanarico Rege, ob catholicam fidem, jussus est igne comburi.

Marcianopoli, in Thracia, sanctae Melitinae Martyris, quae, sub Antonino Imperatore et Antiocho Prseside, cum ad Gentilium fana semel et iterum ducta esset, atque idola semper corruerent, ideo suspensa et laniata est, ac demum capite plexa.

Tulli, in Gallia, sancti Apri Episcopi.

Item sancti Leobini, Episcopi Carnutensis.

Lugduni, in Gallia, sancti Albini Episcopi.

Eodem die depositio sancti Aichardi Abbatis.

In Gallia sanctae Eutropiae Viduae.

Genuae sanctae Catharinae Viduae, contemptu mundi et caritate in Deum insignis.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.