MARTYROLOGIUM ROMANUM
13 Septembris
Idibus Septembris. Luna ... xij. A
Alexandriae natalis beati Philippi, patris sanctae Eugeniae Virginis. Hic, dignitatem Praefecturae Aegypti deserens, Baptismatis gratiam assecutus est; quem, in oratione constitutum, jussit Terentius Praefectus, ejus successor, gladio jugulari.
Item sanctorum Martyrum Macrobii et Juliani, qui sub Licinio passi sunt.
Eodem die sancti Ligorii Martyris, qui a Gentilibus, in eremo degens, ob Christi fidem necatus est.
Alexandriae sancti Eulogii Episcopi, doctrina et sanctitate celebris.
Andegavi, in Gallia, sancti Maurilii Episcopi, qui innumeris miraculis claruit.
Apud Senonas sancti Amati, Episcopi et Confessoris.
In monasterio Romarico, in Gallia, sancti Amati, Presbyteri et Abbatis, abstinentia et miraculorum dono illustris.
Ipso die sancti Venerii Confessoris, admirandae sanctitatis viri, qui in insula Palmaria vitam eremiticam duxit.
Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.