MARTYROLOGIUM ROMANUM

12 Septembris

Pridie Idus Septembris. Luna ...     xiij. G

Festum sanctissimi Nominis beatae Mariae, quod Innocentius Undecimus, Pontifex Maximus, ob insignem victoriam de Turcis, ipsius Virginis praesidio, Vindobonae in Austria reportatam, celebrari jussit.

In Bithynia sancti Autonomi, Episcopi et Martyris; qui ex Italia, Diocletiani Imperatoris persecutionem declinans, illuc profectus, ibi, cum plurimos convertisset ad fidem, a furentibus Gentilibus, dum sacra Mysteria perageret, ad altare mactatus est, et hostia Christi effectus.

Iconii, in Lycaonia, sancti Curonoti Episcopi, qui sub Perennio Praeside, capite truncatus, martyrii palmam accepit.

Alexandriae natalis sanctorum Martyrum Hieronidis, Leontii, Serapionis, Selesii, Vaieriani et Stratonis, qui, sub Maximino Iroperatore, ob confessionem nominis Christi, in mare sunt demersi.

Meri, in Phrygia, passio sanctorum Martyrum Macedonii, Theoduli et Tatiani, qui, sub Juliano Apostata, ab Almachio Praeside, post alia tormenta, super crates ferreas ignitas positi, exsultantes martyrium compleverunt.

Apud Papiam sancti Juventii Episcopi, de quo agitur sexto Idus Februarii. Ipse, a beato Hermagora, discipulo sancti Marci Evangelistae, ad eam urbem, una cum sancto Syro, cujus memoria recolitur quinto Idus Decembris, directus est; et ambo, praedicantes illic Christi Evangelium et magnis virtutibus ac miraculis coruscantes, etiam vicinas urbes divinis operibus illustrarunt, sicque in pontificali honore, glorioso fine, quieverunt in pace.

Lugduni, in Gallia, depositio sancti Sacerdotis Episcopi.

Veronae sancti Silvini Episcopi.

Anderlaci, prope Bruxellas, in Brabantia, sancti Guidonis Confessoris.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.