Biblia Sacra Vulgata

Psalmi chapter 36
pro victoria servi Domini David    dixit scelus impii in medio cordis eius non esse timorem Dei ante oculos eius
quia dolose egit adversum eum in oculis suis ut inveniret iniquitatem eius ad odiendum
verba oris eius iniquitas et dolus cessavit cogitare benefacere
iniquitatem cogitat in cubili suo stabit in via non bona malum non abiciet
Domine in caelo misericordia tua fides tua usque ad nubes
iustitia tua quasi montes Domine iudicium tuum abyssus multa homines et iumenta salvos facies Domine
quam pretiosa est misericordia tua Domine et filii Adam in umbra alarum tuarum sperabunt
inebriabuntur de pinguidine domus tuae et torrente deliciarum tuarum potabis eos
quoniam tecum est fons vitae in lumine tuo videbimus lumen
adtrahe misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam rectis corde
ne veniat mihi pes superbiae et manus impiorum non me commoveat
ibi ceciderunt operantes iniquitatem expulsi sunt et non potuerunt surgere