MARTYROLOGIUM ROMANUM

2 Junii

Quarto Nonas Junii. Luna ...     xxj. B

Romae natalis sanctorum Martyrum Marcellini Presbyteri, et Petri Exorcistae, qui, sub Diocletiano, cum multos in carcere ad fidem erudirent, ideo, post dira vincula et plurima tormenta, a Sereno Judice decollati sunt in loco qui dicebatur Silva Nigra; quae deinde, in honorem Sanctorum, commutato nomine, Silva Candida appellata est. Horum corpora in crypta, juxta sanctum Tiburtium, sepulta sunt; eorumque sepulcrum sanctus Damasus Papa versibus postea exornavit.

In Campania sancti Erasmi, Episcopi et Martyris. Hic, sub Diocletiano Augusto, primum plumbatis caesus, deinde fustibus graviter mactatus, post resina, sulphure, plumbo, pice, cera oleoque perfusus, illaesus apparuit; deinde Formiis, sub Maximiano, diversis atque immanissimis suppliciis iterum tortus, sed ad confirmandum ceteros a Deo servatus; tandem, vocante Domino, martyrio clarus, sancto fine quievit. Ipsius autem corpus Cajetam postea translatum est.

Lugduni, in Gallia, sanctorum Martyrum Pothini Episcopi, Sancti Diaconi, Vetii epagathi, Maturi, Pontici, Biblidis, Attali, Alexandri et Blandinae, cum aliis multis; quorum fortia et iterata certamina, tempore Marci Aurelii Antonini et Lucii Veri, Ecclesiae Lugdunensis epistola, ad Ecclesias Asiae et Phrygiae scripta, recenset. In his sancta Blandina, sexu infirmior, corpore imbecillior, conditione dejectior, diuturniora et acerbiora certamina subiens, et fortis adhuc permanens, gladio jugulata, ceteros secuta est, quos hortabatur ad palmam.

In insula Proconneso, in Propontide, sancti Nicephori, Episcopi Constantinopolitani, qui, paternarum traditionum propugnator acerrimus, pro cultu sanctarum Imaginum se Leoni Armeno, Imperatori Iconoclastae, constanter opposuit; a quo mulctatus exsilio, ibidem, cum per quatuordecim annos longum duxisset martyrium, migravit ad Dominum.

Romae sancti Eugenii Primi, Papae et Confessoris.

Trani, in Apulia, sancti Nicolai Peregrini Confessoris, cujus miracula in Concilio Romano, cui beatus Urbanus Papa Secundus praefuit, recitata sunt.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.