MARTYROLOGIUM ROMANUM

1 Junii   

Kalendis Junii. Luna ...     xxij. A

Sanctae Angelae Merici Virginis, ex tertio Ordine sancti Francisci; quae fuit Institutrix Societatis Virginum sanctae Ursulae, et ad accipiendam coronam immarcescibilem, sexto Kalendas Februarii a caelesti Sponso vocata est.

Romae sancti Juventii Martyris.

Augustoduni sanctorum Reveriani Episcopi, et Pauli Presbyteri, cum aliis decem, qui, sub Aureliano Principe, martyrio coronati sunt.

Caesareae, in Palaestina, beati Pamphili, Presbyteri et Martyris, viri admirandae sanctitatis et doctrinae, atque in pauperes munifici; qui, ob Christi fidem, in persecutione Galerii Maximiani, primum, sub Urbano Praeside, cruciatus et in carcerem trusus, deinde, sub Firmiliano, iterum revocatus ad poenas, una cum aliis martyrium consummavit. Passi sunt etiam tunc Valens Diaconus, et Paulus, aliique novem; quorum memoria aliis diebus celebratur.

In Cappadocia sancti Thespesii Martyris, qui, sub Alexandro Imperatore et Simplicio Praefecto, post alia tormenta, decollatus est.

In Aegypto sanctorum Martyrum Ischyrionis, ductoris militum, et aliorum quinque militum; qui, sub Diocletiano Imperatore, pro fide Christi, diverso mortis genere perempti sunt.

Item sancti Firmi Martyris, qui, in persecutione Maximiani, acerbissimis plagis affectus, lapidibus percussus, ac demum capite caesus est.

Perusiae sanctorum Martyrum Felini et Gratiniani militum, qui, sub Decio, variis tormentis cruciati, martyrii palmam gloriosa morte perceperunt.

Bononiae sancti Proculi Martyris, qui sub Maximiano Imperatore passus est.

Ameriae, in Umbria, sancti Secundi Martyris, qui sub Diocletiano, in Tiberim projectus, martyrium consummavit.

Apud Tifernum, in Umbria, sancti Crescentiani, militis Romani, qui, sub eodem Imperatore, martyrio coronatus est.

In monasterio Lirinensi, in Gallia, sancti Caprasii Abbatis.

In monasterio Onniensi, apud Burgos, in Hispania, sancti Eneconis, Abbatis Benedictini, ob sanctitatis et miraculorum gloriam illustris.

Apud Montem Falcum, in Umbria, sancti Fortunati Presbyteri, virtutibus et miraculis clari.

Treviris sancti Simeonis Monachi, qui a Benedicto Papa Nono in Sanctorum numerum relatus est.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.