MARTYROLOGIUM ROMANUM

31 Maji

Pridie Kalendas Junii. Luna ...     xxiv. E

Festum beatae Mariae Virginis Reginae.

Romae sanctae Petronillae Virginis, filiae beati Petri Apostoli, quae, conjugium nobilis viri Flacci spernens, et, acceptis triduanis ad deliberandum indiiciis, interim jejuniis et orationibus vacans, tertia die, mox ut Christi Sacramentum accepit, emisit spiritum.

Aquilejae sanctorum Martyrum fratrum Cantii, Cantiani et Cantianillae, qui, cum essent ex illustri Aniciorvim progenie, sub Diocletiano et Maximiano Imperatoribus, ob Christianae fidei constantiam, una cum paedagogo suo Proto, capite plexi sunt.

Turribus, in Sardinia, sancti Crescentiani Martyris.

Apud Comanos, in Ponto, sancti Hermiae militis, qui, sub Antonino Imperatore, de innumeris et saevissimis tormentis divina ope liberatus, carnificem convertit ad Christum, et ejusdem martyrii coronae participem fecit; quam tamen ipse primus, gladio obtruncatus, accepit.

Veronae sancti Lupicini Episcopi.

Romae sancti Paschasii, Diaconi et Confessoris, cujus meminit beatus Gregorius Papa.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.