MARTYROLOGIUM ROMANUM

25 Maji     

Octavo Kalendas Junii. Luna ...     *. F

Salerni depositio beati Gregorii Septimi, Papae et Confessoris, ecclesiasticae libertatis propugnatoris ac defensoris acerrimi.

Romae, via Nomentana, natalis beati Urbani Primi, Papae et Martyris, cujus exhortatione et doctrina complures (in quibus fuere Tiburtius et Valerianus) Christi susceperunt fidem, et pro ea martyrium subierunt. Ipse quoque, in persecutione Alexandri Severi, multa passus pro Ecclesia Dei, tandem, cervicibus abscissis, martyrio coronatus est.

Girvi, in Anglia, transitus sancti Bedae Venerabilis, Presbyteri, Confessoris et Ecclesiae Doctoris, sanctitate et eruditione celeberrimi. Ipsius autem festum recolitur sexto Kalendas Junii.

Florentiae natalis sanctae Mariae-Magdalenae de Pazzis Virginis, ex Ordine Carmelitarum, vita et sanctitate illustris. Ejus vero festivitas quarto Kalendas Junii celebratur.

Dorostori, in Mysia inferiore, item natalis sanctorum Martyrum Pasicratis, Valentionis et aliorum duorum, simul coronatorum.

Mediolani sancti Dionysii Episcopi, qui, ab Ariano Imperatore Constantio in Cappadociam pro fide catholica relegatus, ibidem, propiore Martyribus titulo, spiritum Deo reddidit. Ejus sacrum corpus ab Aurelio Episcopo transmlssum est Mediolanum ad beatum Ambrosium Episcopum; cui piae actioni officium quoque sancti Basilii Magni accessisse traditur.

Florentiae natalis sancti Zenobii, ejusdem civitatis Episcopi, vitae sanctitate ac miraculorum gloria conspicui.

In Britannia sancti Aldelmi, Episcopi Schireburgensis.

In territorio Tricassino sancti Leonis Confessoris.

Lutetiae Parisiorum sanctae Magdalenae-Sophiae Barat, Fundatricis Instituti Sororum a Sacro Corde Jesu; quae pro Christiana puellarum informatione valde adlaboravit, et a Pio Papa Undecimo in sanctarum Virginum catalogum fuit relata.

Verulis, in Hernicis, Translatio sanctae Mariae Jacobi, cujus sacrum corpus plurimis miraculis illustratur.

Assisii, in Umbria, item Translatio sancti Francisci Confessoris, tempore Gregorii Papse Noni.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.